Skip to the text

Articulus 38

1. De cœcitate mentis. 2. De hebetudine sensus. 3. De distinctione atque origine vitiorum istorum.

  1. SICUT cæcitas corporei visus est privatio luminis per quod fit visio corporalis, sic cæcitas mentis est privatio luminis quod est principium intellectualis visionis.1 Hoc autem principium seu lumen triplex est. Unum, est naturale lumen rationis: et hoc tolli non potest, quia ad speciem hominis pertinet; potest tamen per inferiores potentias impediri et obtenebrari, quemadmodum in amentibus furiosisque constat. Secundum principium visionis mentalis, est habituale gratiæ lumen, naturali lumini superadjunctum, quo anima per peccatum privatur, ut scriptum est:2 Excæcavit eos malitia eorum. Tertium ejus principium, est aliquod primum intelligibile, per quod homo intelligit alia, et cui intendere ac non intendere potest.

Quod autem tali principio non intendit, dupliciter accidit: primo, quia se ab illius consideratione sponte avertit; secundo, quia circa alia occupatur. De primo scriptum est, Noluit intelligere ut bene ageret;3 de secundo, Supercecidit ignis, scilicet concupiscentiæ, et non viderunt solem, veritatis videlicet atque justitiæ.4 Utroque autem modo cæcitas mentis peccatum existit. Denique, quod Joannis nono scribitur, Si cæci essetis, non haberetis peccatum, intelligendum est de cæcitate quæ ex naturali defectu contingit:5 illa enim a peccato excusat.

  1. Considerandum præterea, quod hebes acuto opponitur. Ideoque, sicut acutum aliquid dicitur quia penetrare ad intima potest; sic hebes vocatur quod obtusum est, penetrare non valens. Unde sensus corporalis acutus est, quia aliquid a remoto percipit, vel quia aliquid sensibile parvum sentit: qui etiam appellatur obtusus, si non nisi magna ac de propinquo sentire valet. Similitudinarie igitur, dicitur quispiam obtusi sensus circa intellectualia. Sensus autem circa intelligibilia non percipit objectum per medium corporalis distantiæ, sed per media rationis, cognoscendo causam per effectum, et essentiam per qualitates et actus. Sicut ergo intellectualiter acuti dicitur sensus, qui mox ex accidentibus atque effectibus naturam occultasque rei conditiones cognoscere valet; hebes vero, qui vix per multa sibi exposita, intima atque subtilia capere potest, et si capit, non tamen profunde intelligit: sic in proposito hebetudo sensus circa intelligentiam, debilitatem designat circa spiritualium considerationem bonorum; cæcitas vero mentis, omnimodam privationem cognitionis eorum importat: et sic patet horum distinctio. Utrumque autem dono intellectus opponitur, cujus est spiritualia quasi penetrando subtiliter intueri. Habet quoque hebetudo sensus rationem peccati, in quantum voluntaria est: ut quum affectus circa carnalia delectatus, spiritualia pensare sive discutere fastidit ac negligit.

  2. Advertendum proinde, quod intellectualis operationis perfectio in homine, in abstractione et elongatione a sensibilium rerum phantasmatibus imaginibusque consistit: et quanto intellectus a talibus absolutior fuerit, tanto ad considerandum intelligibilia, ordinandum quoque sensibilia, efficacior redditur. Unde Anaxagoras ait, quod oportet intellectum esse immixtum, quatenus imperare atque materiæ dominari sufficiat. Delectatio autem applicat et deprimit intentionem ad ea in quibus quis delectatur. Dicit namque Aristoteles decimo Ethicorum: Unusquisque ea in quibus delectatur, optime operatur; alia vero nequaquam vel debiliter. Quumque gula et luxuria circa maximas delectationes carnales consistant, ideo per eas homo maxime applicatur et immiscetur carnalibus, atque a spiritualibus impeditur: maxime per luxuriam, quanto delectationes venereæ ceteris exstant majores. Propterea ex luxuria oritur cæcitas mentis, quæ quasi totaliter spiritualem notitiam tollit; ex gula vero, hebetudo sensus. Denique, sicut vitia ista actum rationis præsertim offuscant, sic virtutes oppositæ, abstinentia scilicet et castitas, ad intellectualis operationis profectum potissime conferunt, sicut in Daniele de pueris abstinentiæ et sobrietati vacantibus scribitur. Propter quod in Moralibus Gregorius asserit, quod hebetudo mentis oritur ex gula, cæcitas vero animæ ex luxuria. Dan. I, 17.

Footnotes

  1. Quæstio 15. ↩

  2. Sap. II, 21. ↩

  3. Ps. XXXV, 4. ↩

  4. Ps. LVII, 9. ↩

  5. Joann. IX, 41. ↩

Chapter 326 of 761