Articulus 39
De præceptis pertinentibus ad fidem, et ad dona intellectus atque scientiæ.
EX quo ad Romanos tertio Apostolus veterem legem vocat legem factorum, dividens eam contra legem fidei, videri forsitan posset, quod in veteri lege non essent data nec danda præcepta de fide, seu credendi.12 Cognoscendum itaque, quod lex non datur a Domino nisi sibi subjectis. Prima autem subjectio hominis sub Deo est per fidem: ideo fides requiritur ante legis præcepta. Et ideo in Exodo fides præmittitur ante præcepta, quum dicitur: Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti; et in Deuteronomio:3 Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Deus unus est.4 Sed in veteri lege non erant secreta fidei populo exponenda, sicut in nova lege. Sunt tamen in ea multa præcepta prohibitiva eorum quæ fidem corrumpunt.—Denique dantur etiam in veteri lege præcepta ad dona intellectus et scientiæ pertinentia. Unde in Deuteronomio habetur: Hæc est vestra sapientia et intelligentia coram populis, ut audientes et intelligentes universi præcepta, hæc dicant:5 En populus sapiens et intelligens. Quo innotescit quod fidelium scientia et intellectus, in præceptis divinæ legis consistat. Ideoque primo danda erant præcepta, et postea ad illorum intellectum atque scientiam erant homines inducendi. Præterea, circa scientiam et intellectum tria possunt pensari : Primo, ipsorum acceptio, quæ fit per doctrinam et disciplinam. Et de hoc dicitur in Deuteronomio : Erunt verba hæc in corde tuo (quod ad discipulum pertinet, ut scilicet cor suum applicet doctrinæ docentis); et narrabis ea filiis tuis (hoc pertinet ad doctrinam). Secundo, consideratur usus ipsorum. Usus autem intellectus et scientiæ est meditatio eorum quæ homo scit atque intelligit; et de hoc subditur : Et meditaberis sedens in domo tua. Tertio, consideratur horum conservatio, quæ fit per memoriam; indeque subditur : Ligabis ea quasi signum in manu tua. Hæc quoque mandata in nova lege copiosius præcipiuntur. — Dicitur autem in Deuteronomio : Meditaberis ea dormiens atque consurgens. Quod intelligendum non est, quasi homo dormiendo meditari valeat, sed dormiens, id est vadens dormitum. Nam ex hoc dormienti meliora occurrunt phantasmata, quia phantasmata transeunt intus a vigilantibus ad dormientes, secundum Philosophum septimo Ethicorum. Præterea, mandatur ut in omni opere quis meditetur in lege : non quod homo semper actu meditari possit in lege, sed ut cuncta quæ agit moderetur per legem ac ordinet.
Footnotes
Chapter 327 of 761