Articulus 40
1. Quod spes sit virtus. 2. De objecto ipsius. 3. An unus homo sperare possit alii beatitudinem sempiternam.
Quæstio 17. 1. VIRTUS est quæ bonum facit habentem, et actum ejus efficit bonum, ut secundo Ethicorum habetur. Et ideo ubicumque invenitur actus bonus, necesse est ut ex aliqua virtute procedat. Porro bonum in actibus humanis dicitur secundum quod attingit propriam mensuram et regulam. Actuum vero hominis duplex mensura est : una, proxima et homogenea, scilicet ratio humana; alia, suprema atque excedens, videlicet Deus. Omnis ergo actus qui rationem vel Deum attingit, bonus consistit. Talis autem est actus spei : nam spei objectum est bonum arduum futurum, haberi possibile. Dupliciter autem est aliquid nobis possibile, ut tertio Ethicorum dicitur : uno modo, per nos; secundo, per alios, scilicet amicos. Itaque, in quantum speramus aliquid ut possibile nobis per divinum auxilium, sic spes nostra attingit ad Deum. Unde constat quod sit virtus, prout nunc de ea fit sermo.
Quum ergo spes divinæ innitatur virtuti, quæ utique infinita est; propterea aliud nihil a Deo sperare debemus finaliter, quam bonum infinitum, quod est beatitudo æterna. Causa namque et effectus proportionari debent : et igitur infinitæ Dei virtuti proprium exstat, ad infinitum bonum perducere. Sic itaque beatitudo æterna est spei objectum, et alia quæ a Deo speramus et petimus, ad istud principale objectum referuntur : sicut et aliqua credimus de creaturis, prout ad increatam veritatem ordinem sortiuntur.
Præterea spes ab amore distinguitur : quoniam amor unionem importat amantis ad amatum; spes vero, processionem seu motum in bonum arduum;1 unio autem est distinctionem habentium. Quum ergo amans propter amorem, alium tanquam se ipsum reputet; ideo amor directe alium respicere potest. Spes vero respicit directe proprium bonum, eo quod motus est ad proprium terminum mobili proportionatum. Si ergo loquamur de spe absolute, sic solum respicit proprium bonum. Si autem loquamur de ipsa spe, præsupposita unione amoris ad alium, sic aliquis desiderare atque sperare potest alteri bonum, sicut et sibi, et etiam vitam seu felicitatem æternam. Denique, sicut est eadem caritas qua Deum proximumque diligimus, ita est una spes qua nobis et aliis vitam æternam speramus.
Footnotes
-
* prolen- sionem ↩
Chapter 328 of 761