Skip to the text

Articulus 41

  1. An liceat sperare in homine. 2. An spes sit virtus theologica ab aliis distincta.

  2. ELUCESCIT ex dictis, quod spes principaliter atque finaliter respicit ultimum finem, qui est beatitudo æterna; secundario autem, ea per quæ ultimum finem obtinemus, ut est auxilium Dei. Itaque, si consideretur finale spei objectum ac ultimus finis, sic in solo Deo sperandum est; si vero pensemus ea quæ quasi instrumentaliter conferunt et opem impendunt ad ultimi finis adeptionem, sic in hominibus bonis confidimus atque ad Sanctos convertimur.

  3. Denique beatitudo æterna habet rationem ultimi finis; illa vero quæ ad ipsam introducunt, habent rationem causæ efficientis. In causa autem tam finali quam efficienti, est ordo: est namque finis simpliciter ultimus, et finis secundarius ad ultimum ordinatus; et est causa efficiens principalis et prima, est quoque causa instrumentalis ac secundaria. Spes autem respicit æternam beatitudinem ut ultimum finem; divinum vero auxilium, ut causam principalem efficientem ac primam; ceterorum autem subsidia, ut causas instrumentales et secundarias: in quibus spei actus non sistit, sed in Deo ejusque auxilio ultimate quiescit. Præterea, quum spes attingat supremam actuum humanorum regulam, scilicet Deum, sicut primam causam efficientem, in quantum ejus auxilio innititur, et ut ultimam causam finalem, secundum quod ex ejus fruitione felicitatem exspectat: elucescit quod sit virtus theologica. Habet namque Deum pro principali objecto. — Porro virtus moralis consistit in medio duorum vitiorum, quia est circa ea quæ ratione regulantur, videlicet passiones. Virtus autem theologica, quum sit circa ipsam regulam primam non regulatam, non consistit in medio, nec habet excessum per se, quoniam Deo atque divino auxilio nemo potest nimis inniti; sed per accidens, ratione rei quæ speratur, potest spes habere extrema, in quantum præsumit de his quæ vires suas transcendunt, vel de sibi possibilibus desperat. Et simile est de fide et caritate. Sciendum quoque, quod exspectatio quæ in definitione spei locatur, non designat dilationem quemadmodum exspectatio ad longanimitatem pertinens, sed respectum ad divinum auxilium, sive illud quod speratur differatur, sive non. — Denique, quum virtutum theologicarum objectum sit Deus, necesse est hoc esse secundum rationem diversam, quum virtutes distinguantur per objecta. Potest enim aliquis alicui rei adhærere dupliciter: uno modo, propter se ipsam; secundo, in quantum per ipsam devenitur ad aliud. Caritas itaque, quia unit affectum amantis cum Deo, facit hominem Deo adhærere propter se ipsum. Fides vero et spes adhærere faciunt Deo sicut principio a quo nobis bona quædam proveniunt. Sortimur vero a Deo veritatis notitiam, perfectamque felicitatem: et quoad primum facit fides Deo adhærere; spes autem quoad secundum, in quantum speramus a Deo completam bonitatis suæ participationem, ad quam fides formata perducit. Sic igitur constat, quomodo spes sit specialis virtus. — Ex his insuper patet, quod universaliter loquendo, spes fidem præexigit: nam per fidem agnoscimus quid sperare oporteat, et quid habere possibile sit. Quod ergo quandoque dicitur spes introitus fidei, intelligendum est de actu fidei, vel de re ipsa quæ creditur.

Chapter 329 of 761