Skip to the text

Articulus 42

An spes sit prior caritate, vel econtra.

D UPLICITER autem dicitur aliquid prius altero: primo, secundum viam generationis atque materiæ, sicut imperfectum præcedit perfectum; alio modo, secundum viam perfectionis et formæ, sicut perfectum imperfecto naturaliter prius est. Spes igitur primo modo prior est caritate : nam spes, omnisque motus appetitivus, ex amore derivatur. Amorum autem alius est perfectus ; quo scilicet aliquis secundum se amatur, cui videlicet amator vult bonum : quemadmodum homo amat amicum. Alius vero est amor imperfectus, per quem quis aliquid amat, non secundum se ipsum, sed ut illud bonum sibi ipsi proveniat : sicut rem aliquam homo propter propriam utilitatem concupiscit. Primus autem amor ad Dei pertinet caritatem, quæ Deo inhæret propter se ipsum. Spes vero ad secundum spectat amorem : nam quod quis sperat, hoc sibi obtinere intendit. Ideoque in via generationis spes caritate est prior. Sicut enim timor servilis introducit ad caritatem, eo quod per hoc quod quis timet puniri cessat a culpa ; sic spe ad caritatem inducit, ut quum quis ex consideratione divinæ remunerationis ad Dei amorem accenditur.

Porro, secundum ordinem perfectionis, caritas prior est spe eamque perficit : quia de amicis præsertim confidimus. Et secundum hoc ait Ambrosius : Ex fide est caritas, et ex caritate spes. Et Magister tertio libro : Spes, inquit, ex meritis provenit. Quod de spe formata intelligi congruit. Non tamen omnis spes provenit ex caritate, qua homo sperat bonum a Deo tanquam amico : hoc enim spei formatæ est proprium. Omnis vero spes ex tali ad minus amore procedit, quo quis bonum exspectatum amat.

Chapter 330 of 761