Skip to the text

Articulus 43

1. De spei subjecto. 2. Utrum spes sit in Beatis. 3. Utrum sit in damnatis. 4. De spei certitudine.

  1. HABITUS insuper cognoscuntur per actus, sicut forma per operationem.1 Quum ergo actus spei sit motus appetitivæ potentiæ, constat quod spes in appetitiva parte consistat. Appetitus vero est duplex : sensitivus videlicet, qui in concupiscibilem irascibilemque dividitur; et intellectivus, qui nuncupatur voluntas. Consimiles quoque motus, qui sunt in appetitu sensitivo, fiunt cum passione; in superiori vero appetitu, sine passione. Quum autem objectum spei non sit bonum sensibile, sed immateriale atque divinum, oportet spem in superiori appetitu, videlicet in voluntate, sicut in subjecto exsistere. Nam sicut objectum appetitus sensitivi irascibilis est bonum arduum sensibile, sic virtutis spei objectum est arduum intelligibile. Advertendum autem, quod actus caritatis et spei ordinem habent ad invicem, et ob id simul in eadem potentia esse possunt : quemadmodum intellectus multa simul intelligere valet ad invicem ordinata.

  2. Præterea, subtracta differentia seu ratione specifica, jam non remanet eadem species. Spes autem speciem habet a suo objecto, quod est beatitudo æterna, in quantum ipsa est bonum arduum haberi possibile ex divino auxilio. Unde bonum tale non cadit sub spe, nisi sub ratione futuri. Quum igitur Beati tale nunc bonum adepti sunt, non est spes in ipsis. In Christo quoque non erat spes. Tamen, quia viator fuit secundum passibilitatem naturæ quam tulit, ideo gloriam immortalitatis sperare valebat, sicut in Psalmo de eo habetur : In te, Domine, speravi. Denique Beati in patria beatitudinem sperare possunt illis pro quibus orant, non tamen per virtutem spei, sed ex caritatis amore.2

  3. Item, quemadmodum in Beatis non est spes, quia beatitudo non est in eis futura ; sic nec in damnatis, quoniam felicitas non est in ipsis possibilis. Sicut enim de ratione beatitudinis est ut voluntatem quietet, sic de ratione pœnæ est ut repugnet affectui. Non potest autem voluntatem quietare nec ei repugnare quod ignoratur : et ob id, secundum Augustinum, angeli ante suam confirmationem perfecte esse beati non poterant, quoniam sui eventus non fuerant præscii. Itaque, sicut ad beatitudinem pertinet ut quis certus sit de perpetuitate ipsius, quatenus contentetur ac quietetur in ea; sic quum perpetuitas pœnæ sit de ratione perfectæ miseriæ, opus est ut reprobi sciant se nunquam posse pœnas evadere. In purgatorio tamen est spes, quia felicitatem exspectant.

  4. Præterea dupliciter convenit alicui certitudo, videlicet: Essentialiter: et sic convenit cognoscitivis potentiis. Secundo, participative, utpote his quæ a cognoscente ad debitum finem directe moventur: et ita natura certitudinaliter operatur, in quantum a divino intellectu movetur; similiter virtutes morales, quatenus moventur a ratione. Et per hunc modum spes viatorum certitudinem habet, prout tendit in suum finem, a fide quæ est in intellectu certitudinem suam participans. Et advertendum quod spes principaliter innititur, non gratiæ habitæ, sed divinæ omnipotentiæ ac misericordiæ: de quibus certus est quod eam consequi possit omnis qui fidem habet quamvis gratiam nondum sortitus sit.

Footnotes

  1. Quæstio 18. ↩

  2. Ps. xxx, 2. ↩

Chapter 331 of 761