Articulus 44
Utrum Deus timeri debeat. 2. De divisione quoque timoris. 3. An timor mundanus semper sit malus.
QUONIAM objectum timoris est malum futurum, Deus autem ipsa bonitatis essentia, ideoque quæstio habetur quomodo Deus timendus dicatur.1 Sed respondendum, quod sicut spes primo directeque respicit beatitudinem æternam, secundario autem divinum auxilium cui innititur: sic timor respicit primo suum objectum, utpote malum quod refugit; secundo, id a quo malum infligi provenireque potest. Deus igitur secundo modo objectum timoris esse potest: et hoc, dupliciter. Primo, in quantum ab ipso malum infligitur, quod est malum pœnæ pro culpa. Secundo, per comparationem ad ipsum: nam per comparationem ad ipsum potest nobis malum culpæ accidere, si separemur ab eo. Et utroque modo Deus timendus est. Sicut enim ratione misericordiæ in eo confidimus, sic propter justitiam eum timemus.
Denique quatuor dantur species timoris, quas tertio libro assignat Magister: est namque timor filialis, servilis, initialis, atque mundanus. Timor quippe, ut modo accipitur, est secundum quod per ipsum ad Deum convertimur vel ab ipso avertimur. Objectum namque timoris est malum. Propter malum autem quandoque homo recedit a Deo: et sic est timor humanus sive mundanus. Interdum vero propter malum quod homo timet, ad Deum convertitur: et hoc malum est duplex, videlicet pœnæ et culpæ. A malo pœnæ oritur timor servilis; a malo culpæ, filialis seu castus: inter quos timor initialis est medius, cum utroque participans. Timor proinde naturalis his speciebus non connumeratur, quia nec bonus nec malus est. Prædictæ enim species respiciunt morale bonum vel malum, quod præcipue in conversione aut aversione Dei consistit; timor vero naturalis præsupponitur bono et malo morali. Damascenus denique libro secundo ponit sex species timoris: addit namque erubescentiam atque segnitiem. Sed ipse loquitur de timore prout est passio animæ.
Agnoscendum præterea, quod actus habitusque morales, a propriis objectis nominantur ac specificantur. Objectum vero motuum potentiæ appetitivæ est bonum finale. Ideoque actus et habitus appetitivæ virtutis a fine nomen sortiuntur et speciem. Unde amor mundanus vocatur, quo quis mundo tanquam fini innititur: et ob id semper est malus. Timor autem ex amore causatur: quia secundum Augustinum, hoc homo timet amittere quod amat habere. Sicut itaque timor mundanus ex mala radice nascitur, sic et ipse semper malus censetur. Respicit enim pœnam a Deo avertentem, quam inimici A Dei quandoque infligunt, quum tamen a Deo et justitia ac ratione propter nullas pœnas recedere fas sit : præsertim quum dicat tertio Ethicorum Philosophus, quædam esse mala propter quæ nequaquam a virtute abeundum est, quum ea sit pejus committere, quam quascumque pœnas subire.
Footnotes
-
Quæstio 19. ↩
Chapter 332 of 761