Articulus 45
De timore servili : 1. An sit bonus. 2. An realiter idem cum timore filiali. 3. Et utrum cum caritate permaneat.
PORRO timor servilis, in quantum servilis, semper malus est. Servitus namque libertati opponitur. Sicut ergo liberum est quod est causa sui, sic servus est qui non causa sui operatur, sed velut aliunde motus atque ab extrinseco inductus. Hoc autem est caritati contrarium, quoniam omnis amans, ex interiori inclinatione ad operandum movetur. Sed advertendum, quod servilitas non est de ratione timoris servilis, quemadmodum nec informitas est de ratione fidei informis : nam actus et habitus moralis ex objecto speciem trahit. Objectum vero timoris servilis est pœna : cui accidit quod bonum tali pœnæ contrarium ametur ut ultimus finis, et ex consequenti malum pœnæ timeatur tanquam principale et finale malum : quod accidit in non habente caritatem ; sicut in habente caritatem malum hujus timoris ordinatur ad Deum, dum scilicet quis timet pœnam non solum quia est proprii boni diminutivum, sed quoniam est a Dei bonitate elongans. Timor ergo servilis secundum substantiam bonus est, servilitas vero ipsius mala exsistit : et ita verba Sanctorum dicentium timorem servilem esse malum, sunt exponenda. — Denique amor mercenarius propter temporalia bona operatur : quod est simpliciter caritati contrarium. Ideoque talis amor semper est malus.
Præterea, quum objectum timoris servilis sit malum pœnæ, objectum autem timoris filialis malum culpæ, patet hos duos timores realiter esse distinctos. Unde præhabitum est, secundum diversitatem malorum diversos esse timores. Plus ergo differunt timor servilis et filialis, quam fides formata et informis : nam utriusque fidei est unum objectum.
Intuendum præterea, quod timor servilis causatur ex sui ipsius amore. Sicut ergo amor proprius cum caritate stare potest, sic et timor servilis. Amor vero sui tripliciter ad caritatem se habet. Uno enim modo est ei contrarius, quando videlicet aliquis in amore proprii boni finem constituit. Secundo, includitur in caritate : ut quum homo diligit se in Deo et propter Deum. Tertio modo a caritate distinguitur, non tamen eidem contrariatur : sicut dum homo amat se ipsum propter proprium bonum, non tamen in hoc sibi finem constituit : quemadmodum etiam proximum aliquis amare potest speciali affectione, videlicet consanguinitatis seu alterius communionis humanæ, præter dilectionem Dei; dummodo affectio talis sit ad Deum et ad caritatem referibilis. Pariformiter timor pœnæ includitur uno modo in caritate. Nam a Deo separari est summa pœna, quam maxime refugit caritas : et hoc pertinet ad timorem castum. Alio modo, timor pœnæ contrariatur caritati, dum scilicet malum pœnæ timetur tanquam principale et maximum malum : et tunc timor servilis cum caritate esse non valet. Tertio modo, timor pœnæ distinguitur secundum substantiam a timore filiali : quia timet quis malum pœnale in quantum est proprio naturalique bono contrarium. Non tamen penitus contrariatur caritati, quoniam pœna non timetur finaliter tanquam potissimum malum. Talis igitur timor cum caritate manet : non tamen vocatur servilis, nisi quando malum pœnæ principaliter formidatur. Et ob id timor servilis, in quantum servilis, cum caritate non permanet, quamvis substantia hujus timoris cum caritate perseverare queat. Et per hoc solvuntur auctoritates quæ asserunt caritatem non compati secum timorem servilem.
Chapter 333 of 761