Skip to the text

Articulus 46

  1. Quomodo timor dicatur initium sapientiæ. 2. Et an timor initialis distinguatur realiter a timore filiali.

  2. DENIQUE, initium rei duobus modis accipitur. Primo, quia est principium rei quantum ad suam essentiam: sicut principia ex quibus procedit scientia, sunt scientiæ initium. Secundo, quantum ad effectum seu opus: quemadmodum fundamentum vocatur initium artis ædificativæ, quoniam ab ipso domus inchoatur. Primo modo initium sapientiæ sunt articuli fidei seu fides; secundo modo, timor, quia a timore incipit sapientia operari. Insuper, quum sapientia sit divinorum cognitio, aliter consideratur a fidelibus, aliterque a philosophis. Nam quum secundum fidem catholicam finis noster sit supernaturalis Dei fruitio, nos loquimur de sapientia, non tantum ut est cognoscitivus habitus, sed etiam ut est directiva ad Deum vitæ humanæ, quæ dirigitur non tantum ratione humana, sed lege quoque ac ratione divina, secundum Augustinum duodecimo de Trinitate. Ideoque sapientia a timore operandi sumit exordium.

Verumtamen, aliter timor servilis est initium sapientiæ quam filialis. Timor enim servilis est initium ejus, quasi extra disponens, in quantum a peccato facit discedere (scriptum est equidem:1 Timor Dei expellit peccatum), et ita habilitat ad sapientiæ actum. Timor autem filialis est initium sapientiæ, sicut primus ejus effectus. Ad sapientiam namque pertinet ut vita hominis reguletur secundum rationes divinas: cujus regulationis initium est, quod homo Deum reveretur et ei se subjiciat: quod ad castum timorem pertinere nunc dictum est. Unde timor iste comparatur ad vitam humanam per sapientiam regulatam, ut radix ad arborem. Et ergo in Ecclesiastico habetur:2 Radix sapientiæ est timere Deum. Sicut igitur radix est virtualiter tota arbor; sic timor dicitur sapientia, non essentialiter, sed virtualiter. Et ideo Job ait:3 Timor Domini ipsa est sapientia.

  1. Præterea, quum tam timor servilis quam castus, sit initium sapientiæ, ac per hoc uterque aliquo modo dici possit initialis; jam tamen timor initialis accipitur prout competit incipientium statui: in quibus inchoatur amor filialis per inchoationem caritatis, et admiscetur eis aliquid timoris servilis. Unde sicut se habet caritas imperfecta ad perfectam, sic timor initialis ad filialem. Per quod innotescit, quod isti duo timores secundum essentiam idem sunt, sed secundum statum tantummodo differunt: nam perfectum et imperfectum, seu magis et minus, non diversificant speciem. Est itaque timor initialis inter servilem filialemque medius, non sicut inter extrema ejusdem generis, sed sicut ens imperfectum est medium inter non ens, et ens perfectum, quod a non ente penitus differt, sed cum ente imperfecto realiter est idem, ut dicitur secundo Metaphysicæ.

Footnotes

  1. Eccli. 1, 27. ↩

  2. Eccli. 1, 25. ↩

  3. Job xxviii, 28. ↩

Chapter 334 of 761