Articulus 47
Quod timor donum sit Spiritus Sancti. 2. Et quomodo caritate crescente timor dicatur diminui.
TIMOR insuper, qui inter septem dona connumeratur, non est timor mundanus neque servilis, quia isti timores sine caritate habentur; sed est timor filialis, de quo Christus:1 Nolite, inquit, timere eos qui corpus occidunt, etc. Dona quippe Spiritus Sancti sunt quædam habituales virium animæ perfectiones, quibus redduntur a Spiritu Sancto faciliter mobiles, sicut potentiæ appetitivæ per virtutes morales rationi prompte subduntur.
Quum ergo timor filialis faciat hominem Deo reverenter subjectum, non repugnantem, nec pigrum, constat quod merito donum vocetur; tenetque primum locum ascendendo, ultimum vero descendendo, secundum Augustinum. Amor tamen perfectior est timore, quia directe respicit bonum; timor vero pro objecto habet malum. Dicit autem Gregorius, quod timor datur contra superbiam. Nam quum initium superbiæ sit apostatare a Deo, id est Deo nolle subdi: id quod Deo hominem subditum facit, merito contra superbiam datur. Hoc vero efficit timor filialis: unde et ipse est humilitatis principium. Considerandum est autem, quod dona Spiritus Sancti sunt principia virtutum intellectualium atque moralium, et perfectiora sunt eis; virtutes vero theologicæ sunt donorum principia.
- Præterea, quanto amplius crescit caritas, tanto timor filialis magis augetur: quia quo quis Deum intensius diligit, tanto offensam ipsius ac separationem ab ipso vehementius expavescit. Denique timor, quoad servilitatem, caritate adveniente penitus tollitur. Manet tamen timor pœnæ secundum substantiam; sed caritate crescente, iste timor quantum ad actum decrescit: quia quo aliquis Deum ardentius amat, eo pœnam minus formidat: tum primo, quia minus attendit proprium bonum, cui timor pœnæ contrarius est; tum secundo, quoniam quo amplius Deo adhæret, eo de præmio magis confidit.
Footnotes
-
Matth. x, 28. ↩
Chapter 335 of 761