Articulus 48
Utrum timor in patria maneat. 2. Et de beatitudine dono timoris correspondente.
NUNC autem scire oportet, quod licet timor servilis per securitatem æternæ felicitatis omnino auferatur in patria; tamen timor filialis in patria perficietur, sicut et caritas. Non autem secundum eumdem actum remanebit in patria, quem modo habet. Sicut enim objectum spei est bonum possibile, sic objectum timoris est malum possibile: unde timor est quædam fuga mali possibilis. Quumque uniuscujusque bonum in hoc consistat, ut in suo ordine perseveret; et malum, quum debitum ordinem deserit: bonum rationalis creaturæ est, ut Deo se subdat; malum vero, dum inferioribus rebus per amorem se subjicit. Itaque malum intellectualis substantiæ est, Deo non subdi, in eum præsumptuose insilire, aut eum contemnere. Hoc autem malum possibile est omni creaturæ, secundum suam naturam consideratæ, propter libertatem arbitrii; sed in Beatis est impossibile, ratione fruitionis et gratiæ. Itaque fuga seu timor hujus mali, quod est Deo non subjici, secundum quod est naturæ creatæ possibile, felicitati vero impossibile, in patria permanet, quemadmodum scriptum est: Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi.1 Unde Gregorius super illud sancti Job, Columnæ cœli contremiscunt:2 Virtutes (ait) cœlestes, quæ Deum sine cessatione conspiciunt, in ipsa contemplatione contremiscunt; sed idem tremor, ne eis pœnalis sit, non timoris est, sed admirationis. Timor igitur iste in patria manet, quoniam naturalem defectum importat creaturæ a Creatore in infinitum distantis.
Præterea, quum filialis timoris sit Deum revereri eique subjici, id quod ex hoc actu consequitur, ad donum timoris pertinet. Ex hoc autem quod quis Deo reverenter se subjicit, oritur quod in nullo alio quam in Deo magnificari desideret, divitias, famam, honorem, et gloriam hominum aspernando. Sed hoc certum est ad paupertatem spiritus pertinere. Ideoque prima beatitudo quæ est, Beati pauperes spiritu, correspondet dono timoris.3 Hanc namque beatitudinem exponit Augustinus de humiliatione inflati superbique cordis; Ambrosius atque Hieronymus, de temporalium abjectione bonorum, quæ sponte ac spiritualiter fit.
Footnotes
Chapter 336 of 761