Articulus 49
De desperatione : 1. Quomodo sit peccatum. 2. An absque infidelitate committi possit. 3. Utrum etiam sit maximum peccatorum. 4. Et de origine ejus.
SECUNDUM Aristotelem sexto Ethicorum, quod est in intellectu affirmatio et negatio, hoc in voluntate est prosecutio et fuga.1 Itemque, sicut se habet ad intellectum verum et falsum, sic ad voluntatem bonum ac malum. Propterea motus appetitivus conformis intellectui vero, est bonus; conformis autem intellectui falso, est malus. Vera insuper intellectus de Deo æstimatio est, ut de misericordia ejus venia speretur; falsa quoque, si propter ejus justitiam desperetur. Unde sicut spes, quum sit conformis veræ æstimationi de Deo, exstat laudabilis; sic desperatio, quoniam falsæ æstimationi de Deo similis est, vituperanda consistit. Considerandum autem, quod peccata virtutibus theologicis contraria, principaliter respiciunt aversionem a Deo (cetera vero peccata respiciunt conversionem ad bona caduca), quia immediatum theologicæ virtutis objectum est Deus.
Præterea desperatio sine infidelitate accidere potest. Nam infidelitas pertinet ad intellectum, desperatio ad voluntatem. Intellectus vero est universalium, appetitus autem circa particularia versatur. Potest vero aliquis in communi veram habere habitualem notitiam, quamvis in particulari actus notitiæ per passionem, seu habitum oppositum, impediatur: sicut qui fornicatur, quamvis sciat fornicationem esse mortale peccatum, tamen in particulari ejus electio propter passionem aberrat. Pariformiter, habens fidem quod in Ecclesia sit peccatorum remissio, desperationem incidere potest ex suggestione, passione, aut alia causa, sine infidelitate.
Amplius autem considerandum, quod peccata virtutibus theologicis opposita, secundum genus ceteris omnibus graviora sunt, et in aversione a Deo præcipue attenduntur. Ideoque illud quod primo et per se avertit a Deo, est inter mortalia peccata gravissimum. Si ergo comparemus infidelitatem, desperationem et odium ad invicem, erit desperatio minus peccatum quam alia duo. Nam duo illa contrariantur Deo secundum quod in se ipso est, ut infidelitas divinæ veritati, odiumque bonitati divinæ. Desperatio autem contraria Deo est secundum quod participari potest a nobis: nam desperatio est, quia non confidimus nos Dei bonitatem participare posse. Verumtamen ex parte nostra, desperatio periculosior est. Sicut enim per spem revocamur a malis atque ad bona inducimur; sic per desperationem spe sublata, homo in omne vitium sine refrenatione prolabitur: et ob hoc interdum perhibetur desperationem omnium peccatorum esse gravissimum.
At vero objectum spei est bonum arduum possibile adipisci. Unde dupliciter deficere potest spes a beatitudine obtinenda. Primo, quia objectum spei non reputatur ut arduum, id est magnum atque præcipuum bonum: et secundum hoc desperatio oritur ex luxuria, per quam accidit quod homo spiritualia bona parvi pendit atque fastidit, nec ea tanquam ardua sperat. Secundo, spes deficit, quoniam beatitudinem aliquis non reputat sibi possibilem: et quoad hoc desperationem inducit acedia, per quam homini videtur quod nunquam ad altiora ac spiritualia bona erigi possit. Est namque acedia tristitia quædam, spiritus dejectiva et oppressiva: et ergo per nimiam desidiam animo dominantem desperationem adducit. Quia tamen ad rationem objecti spei esse possibile specialiter pertinet (nam bonum et arduum ad alias quoque passiones respiciunt), ideo ex acedia oritur specialius desperatio: et hoc in Moralibus Gregorius dicit.
Footnotes
-
Quæstio 20. ↩
Chapter 337 of 761