Articulus 50
- De objecto præsumptionis. 2. De præsumptionis peccato. 3. Cui virtuti præsumptio contrarietur. 4. De ejus origine.
Quæstio 21. 1. PRÆSUMPTIO insuper spei excessum designat. Spei vero objectum est bonum arduum possibile adipisci. Dupliciter quoque est aliquid possibile homini, utpote ex se ipso, et item per virtutem divinam: et circa utrumque contingere potest immoderatio spei. Primo, quum aliquis intendit in aliquid quod vires suas excedit, secundum quod in libro Judith scribitur:1 Præsumentes de se humilias. Secundo, ex parte virtutis divinæ est spei excessus, dum aliquis intendit in aliquid tanquam possibile per virtutem et misericordiam Dei, quod tamen impossibile est: sicut quum quis sperat adipisci veniam sine pœnitentia, vel gloriam sine meritis. Et hæc præsumptio est proprie species peccati in Spiritum Sanctum: quoniam per eam contemnitur auxilium Spiritus Sancti, quo quis a peccato retrahitur, scilicet timor divinæ justitiæ. Unde constat, quod gravius peccat qui immoderate innititur divinæ potentiæ, quam propriæ potestati. Diminuit enim divinam justitiam: quod gravius est quam propriam extollere facultatem.
Præterea, quum præsumptio correspondeat intellectui falso de Deo, videlicet quod Deus perseverantibus in malo veniam aut gloriam præstet; ideo exstat peccatum. Est tamen minus peccatum quam desperatio, quanto amplius proprium est Deo misereri et parcere quam punire: quum sibi ex se ipso misereri conveniat; punire autem, ob nostras malitias. Sciendum autem, quod peccare cum proposito perseverandi in malo sub spe veniæ, ad præsumptionem pertinet. Si vero quis peccet sub spe veniæ, cum proposito abstinendi a culpa, hoc non est peccatum in Spiritum Sanctum, sed peccatum diminuit. Et sic Magister dicit libro secundo, quod Adam peccavit sub spe veniæ.
Ex his patet, quod præsumptio secundum veritatem opponitur spei: quia quod spes ordinate, hoc præsumptio inordinate confidit. Nihilo minus videtur habere manifestam oppositionem contra timorem, præsertim servilem, qui ratione divinæ justitiæ pœnam formidat. Ipsis quippe virtutibus non solum contrariantur vitia manifesta, sed etiam palliata et quasi vicina virtutibus: quemadmodum prudentiæ non tantum contrariatur temeritas, sed etiam astutia. Spes denique et præsumptio non dicuntur respectu mali nisi abusive.
At vero præsumptio qua quis propriis viribus nimis innititur, ex inani gloria oritur: quia inanis gloria facit hominem laudis famæque cupidum, et per consequens altiora se attentantem. Præsumptio autem quæ Deo immoderate inhæret, ex superbia nascitur, ac si putet quia nec peccantem Deus reprobabit et puniet.
Footnotes
-
Judith vi, 15. ↩
Chapter 338 of 761