Articulus 51
De præceptis pertinentibus ad spem et timorem.
OPORTET quoque advertere, quod præceptorum sacræ Scripturæ quædam sunt præambula ad legem, ea videlicet sine quibus dari lex nequit.1 Et hæc sunt præcepta spei et fidei. Nisi enim homo per fidem Dei veritatem agnoscat et per spem præmium speret, ac per ista se Deo subjiciat, lex vivendi ei a Deo donari non posset. Alia autem sunt præcepta pertinentia ad substantiam legis, scilicet quæ ad vitæ rectitudinem directionemque pertinent. Et ista statim in ipsa legislatione proponuntur homini Deo per fidem et spem subjecto. Prima autem præcepta, in principio proponenda non erant per modum præcepti; sed præcepta de fide per modum denuntiationis et commemorationis, præcepta vero spei per modum promissionis, primitus tradenda exstiterant. Verumtamen, quoniam lege jam posita, sapientium est virorum ut homines ad præceptorum non solum observantiam, sed etiam ad fundamentum et perfectionem inducant; ideo post primam legis et præceptorum Decalogi lationem, multa in sacra Scriptura inducta sunt de spe, non solum per modum promissionis, sed etiam admonitionis et præcepti, ut est :2 Spera in Domino etc.
Præterea, quum sit duplex timor, servilis videlicet et filialis : sicut homo inducitur ad bene agendum spe præmiorum, sic quoque inducitur ad præceptorum obedientiam timore pœnarum. Unde sicut de spe non erant danda præcepta in prima legislatione, sic nec de servili timore ; sed ad eum inducendi erant homines comminatione pœnarum : quod factum est in traditione præceptorum Decalogi, secundariisque legis præceptis. Porro, sicut Prophetæ, quorum intentio erat homines stabilire in obedientia legis, multa docuerunt de spe, nedum per modum promissionis, sed admonitionis ac jussionis ; sic et de timore servili fecerunt docendo. Timor autem filialis, quoniam ad dilectionem pertinet et ex ea procedit, est quasi quoddam principium omnium quæ in Dei reverentia observantur. Nam timor iste ac caritas, præambula sunt ad exteriores actus in lege præceptos, ad quos mandata Decalogi pertinent. Ideoque, sicut de dilectione, sic et de timore filiali dantur præcepta in lege : quemadmodum scriptum est : Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas eum ?3
Footnotes
Chapter 339 of 761