Articulus 52
Quod caritas sit amicitia. 2. Utrum sit aliquid creatum in anima.
NON quilibet autem amor rationem amicitiæ habet, sed ille qui cum benevolentia est, quando videlicet volumus alicui bonum.1 Si enim res amatas diligimus in quantum ad nostram utilitatem cedunt, non amore amicitiæ, sed concupiscentiæ, eas amamus, sicut equum vel cibum, ad quæ nullus amicitiam habere probatur. Denique nec benevolentia ad amicitiam sufficit, sed redamatio quædam exigitur. Est enim amicus amico amicus. Hæc vero redamatio in communicatione quadam fundatur. Est autem nobis cum Deo communicatio secundum intellectualem animæ perfectionem, secundum quam nobis Deus suam beatitudinem nunc inchoative per fidem, postmodum autem plane per speciem communicat. Propterea, est inter nos et Deum amicitia quæ caritas dicitur. Unde Apostolus :2 Fidelis (inquit) Deus, per quem vocati estis in societatem Filii ejus ; et ad Philippenses, Nostra (inquit) conversatio in cœlis est.3
Considerandum autem, quod amicitia se extendit ad aliquem dupliciter. Uno modo, respectu sui ipsius : et sic nullus diligit nisi redamantem amicum. Secundo modo, respectu alterius personæ : propter cujus amorem universa ad eam spectantia, tam filii quam servi et alia, diliguntur. Et quoniam dilectio amici tanta esse valet, ut propter eum diligamus eos qui attinent ei, quamvis nos offendant vel odiant ; ideo hoc modo inimicos propter Deum, et in ordine ad eum, ex amicitiæ caritate diligimus. Imo et non virtuosos, propter amorem virtuosi amamus ex caritate : quamvis ista dilectio primo ac principaliter respiciat virtuosum.
- Præterea agnoscendum, quod Magister Sententiarum primo libro asserit caritatem qua diligimus Deum, esse Spiritum Sanctum. Non tamen vult dicere quod ipse motus dilectionis quo Deum amamus, sit Spiritus Sanctus, sed quod motus talis a Spiritu Sancto immediate procedat mentem inhabitante, non mediante habitu virtutis animam informante, quemadmodum aliarum actiones virtutum a Spiritu
Sancto emanant per intermedios habitus. A Et hoc dixit propter caritatis excellentiam. Nam quum hominem ad infinitum bonum perducat, videtur quamdam infinitam dignitatem sortita.
Hæc autem positio vera non est. Nam de ratione actus caritatis est, quod sit voluntarius. Et ergo oportet, quod etiam ipse amans sit aliquo modo hujus actus principium: quod esse non potest, nisi per habitum informantem. Actus enim voluntarius est, cujus principium est in se ipso: quod esse non potest, nisi sit aliquid in volente, inclinans ipsum ad actum. Unde Deus, qui cuncta ad debitos fines dirigit, singulis proprias formas impressit, per quas ad connaturales operationes et fines inclinantur.4 Ideo enim omnia suaviter regere dicitur. Quum ergo actus caritatis naturalem animæ virtutem excedat, necesse est ut supernaturalis quædam virtus seu habitus animæ conferatur, quo diligat Deum: præsertim quum dilectio sit omnium radix meritorum, et ipse actus caritatis sit maxime jucundus et facilis: quoniam nulla virtus tantam habet inclinationem ad suum actum, ut caritas, et ipsa delectabilius operatur; et tanto jucundius agit, quo vehementior fuerit.
Porro, Augustinus octavo de Trinitate ait: Qui proximum diligit, consequens est ut dilectionem diligat. Deus autem est ipsa dilectio: consequens est igitur, ut Deum præcipue diligat. Hæc atque similia verba Augustini, dicta sunt secundum modum loquendi Platonicorum, quorum doctrinis Augustinus instructus erat. Nam sicut dicimur boni aut sapientes bonitate vel sapientia, quæ Deus est (non quod Deus sit formalis bonitas aut sapientia nostra; sed in quantum bonitas aut sapientia qua formaliter boni sapientesque sumus, est divinæ bonitatis participatio); sic diligere dicimur dilectione, quæ Deus est. Et istud quidam non attendentes, ex verbis Augustini errorem illapsi sunt.
Footnotes
Chapter 340 of 761