Skip to the text

Articulus 53

1. An caritas sit virtus. 2. An sit virtus specialis. 3. An sit virtus una. 4. An omnium virtutum altissima.

  1. DUPLEX autem est mensura seu regula actuum humanorum, ut dictum est, scilicet ratio humana, et ipse Deus seu lex divina. Unde, sicut de ratione virtutis moralis est, ut secundum rectam rationem exsistat; sic virtus divina est, quæ secundum Deum agit et dirigit. Caritas autem Deo nos unit, et ad ipsum actus nostros perducit: ideoque virtus est.

  2. Est insuper caritas virtus specialis. Habet enim speciale objectum, videlicet Deum secundum quod est ultimus finis, seu beatitudinis objectum. Dicit tamen Hieronymus, quod caritas est omnis virtus: non quod sit essentialiter omnis virtus, sed quia ad omnes virtutes se extendit, et ab ea omnes dependent.

  3. Denique caritas est una virtus. Caritas namque est amicitia quædam. Amicitiarum autem species uno modo accipiuntur secundum diversitatem finis: et sic sunt tres species amicitiæ, scilicet amicitia honesti, utilis, et delectabilis. Secundo, secundum diversitatem communicatio-num in quibus fundatur amicitia. Unde alia est amicitia consanguineorum, quæ fundatur in communicatione naturali; alia concivium, quæ fundatur in communicatione civili; alia peregrinantium, ut dicitur octavo Ethicorum. Neutro autem modo caritas dividi potest: nam finis ejus est unus, scilicet bonitas divina; communicatio quoque in qua fundatur, est una, videlicet beatitudo æterna. Quamvis autem caritatis objecta dicantur Deus et proximus, hoc tamen non est ex æquo. Est enim una ratio diligendi Deum et proximum, scilicet bonitas Dei: et ideo eadem caritate uterque diligitur, Deus propter se ipsum, et proximus propter Deum.

  4. Insuper, quoniam caritas Deo mentem perfectissime unit, et ipsum Deum, qui est summa actuum humanorum mensura ac regula, directe secundum quod in se est attingit; ideo est summa virtutum. Id enim quod est per se, dignius est illo quod est per aliud. Spes autem et fides non uniunt nos Deo nec ipsum attingunt, nisi secundum quod ab ipso provenit nobis adeptio boni atque cognitio veri. Unde, sicut in virtutibus moralibus prudentia ceteris virtutibus excellentior est, quia rationem, quæ est regula operationum bonarum, attingit secundum se; sic omnibus virtutibus caritas est sublimior, quoniam Deo secundum se unit. At vero idem est objectum caritatis et spei, sed diversimode. Nam caritas importat unionem ad illud: et ergo de ratione objecti sui non est arduum. Spes vero distantiam quamdam a bono significat: respicit enim bonum arduum haberi possibile, id est futurum. Et sic caritas perfectius Deo copulat quam spes.

Chapter 341 of 761