Skip to the text

Articulus 54

  1. Quod sine caritate nulla sit perfecta virtus. 2. Quod caritas sit forma virtutum.

  2. VIRTUS autem ordinatur ad bonum finemque rei. Bonum namque et finis coincidunt: nam ea quæ ordinantur ad finem, non sunt bona nisi per comparationem ad finem. Sicut autem duplex est finis, videlicet ultimatus et proximus; sic duplex est bonum, ultimum scilicet et proximum seu particulare. Ultimum vero principaleque bonum hominis, est Dei fruitio. Secundarium autem seu proximum, est particulare alicujus bonum: quod tamen ad ultimum finem, quantum in se est, aliquo modo ordinabile est. Tale bonum est duplex, utpote verum, et apparens. Quum ergo caritas ordinet hominem ad verum ac ultimum finem, qui Deus est seu Dei fruitio; ideo sine ea nulla est virtus simpliciter dicta atque perfecta. Possunt tamen quædam virtutes dici virtutes, non perfectæ, sed ad particulare bonum relatæ, quamvis caritas desit: sicut quæ ordinantur ad conservationem rei publicæ, aut simile aliquid. — Porro, ut Augustinus ait libro quarto contra Julianum, quidquid agit infidelis in quantum infidelis, videlicet quod refert ad finem suæ perfidiæ, est peccatum, quamvis nudum operiat aut esurientem alat. Alius autem est actus hominis caritate carentis, non secundum quod caritate caret, sed secundum quod alia dona Dei habet, utpote spem aut fidem informem seu alia: et sic agere potest opera ex genere bona, imperfecta tamen et immeritoria.

  3. Præterea, in moralibus forma actus præcipue attenditur ex parte finis; forma autem actus consequitur formam agentis. Ideo, quod in moralibus dat actui ordinem ad finem, dat ei formam. Sed caritas est aliarum virtutum ordinativa, et ergo dat eis formam: et ob id vocatur forma virtutum, non exemplaris vel essentialis, sed quasi effectiva atque extranea, in quantum eis ordinem imprimit.

Chapter 342 of 761