Articulus 55
De caritatis subjecto. 2. Quod sit per infusionem a Deo. 3. Utrum caritas infundatur secundum capacitatem naturalium.
QUEMADMODUM autem appetitus sensitivi objectum est bonum sensu apprehensibile;1 sic appetitus intellectivi, qui appellatur voluntas, objectum est bonum sub communi ratione boni, videlicet apprehensibile per intellectum. Quum ergo caritatis objectum non sit bonum sensibile, sed bonum divinum, palam est quod caritatis subjectum sit ipsa voluntas. Regulatur quoque caritas, non a ratione humana, sed a divina sapientia.
Præterea caritas est amicitia hominis ad Deum, in communicatione æternæ felicitatis fundata, ut dictum est. Hæc autem felicitas est supernaturale et gratuitum donum. Ideo caritas ad eam perducens, naturalem facultatem excedit; nec generatur ex actibus humanis, sed per infusionem gratiæ datur. Naturalia enim agere non possunt ultra proprium gradum: unde nec per ea ad supernaturalem finem pertingitur. Quod autem ait Apostolus, Finis præcepti est caritas de puro corde et conscientia bona, etc., accipi potest de actu caritatis, vel quia illa disponunt ad caritatis receptionem.2 Conformiter intelligi debet verbum Augustini dicentis, quod timor introducit caritatem; et quod ait Glossa Matthæi primo: Fides generat spem, spes caritatem.
Insuper, quum caritas naturalem proportionem ac facultatem transcendat, et ex sola liberalitate Spiritus Sancti conferatur; ideo non dependet ex naturali virtute, neque secundum capacitatem naturalium infunditur, sed secundum voluntatem donantis, quemadmodum scriptum est: Spiritus ubi vult spirat. Et Apostolus: Hæc omnia, inquit, operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.34 Est tamen quædam dispositio seu conatus in homine præcedens gratiam dantis. Et propter hanc dicitur: Dedit unicuique secundum propriam virtutem. Verumtamen conatum dispositionemque hanc prævenit Spiritus Sanctus, mentem hominis movens, vel plus vel minus, secundum suam voluntatem.5 Denique caritas et natura non pertinent ad idem genus, sicut gratia et gloria: ideoque necesse non est ut secundum dispositionem naturalium caritas infundatur. In angelis tamen, secundum Magistrum libro secundo, infusa sunt dona gratuita secundum naturalium dignitatem. Angeli enim sunt omnino intellectualis naturæ: et ergo in quod feruntur, in id totaliter moventur. Et ita in superioribus fuit major conatus, sive ad bonum sive ad malum, et per consequens major conversio caritatis vel aversio consecuta est; et quo angeli erant dignioris naturæ, eo sunt majoris gloriæ vel malitiæ. Sic autem non est de homine, qui quandoque est in actu, quandoque in potentia, et est etiam sensitivæ naturæ.
Footnotes
Chapter 343 of 761