Articulus 56
De caritatis augmento. 2. Utrum quolibet actu caritatis augeatur. 3. An in infinitum possit augeri.
QUONIAM præsens vita est via quædam ad vitam futuram, ad quam caritas nos perducit: palam est, quod caritas viæ augeri possit, secundum quod ad Deum magis ac magis accedimus: ad quem appropinquamus, non passibus corporis, sed mentis affectibus. Unde Augustinus super Joannem: Caritas, inquit, meretur augeri, ut aucta mereatur et perfici. Istud vero augmentum non est secundum quantitatem dimensivam, sed virtualem: quæ attenditur, non solum secundum numerum objectorum, prout videlicet plura aut pauciora amantur, sed secundum intensionem actus, in quantum aliquid efficacius diligitur. Illi ergo qui caritatem dixerunt augeri non secundum essentiam, sed radicationem in subjecto seu fervorem, propriam vocem non intellexerunt. Nam quum caritas sit accidens, ejus esse est inesse. Unde nihil aliud est eam secundum essentiam augeri, quam subjecto magis inesse: quod est in subjecto radicari. Conformiter, quum caritas essentialiter ordinetur ad actum, nihil aliud est caritatem essentialiter augeri, quam ipsam efficientiam habere ad ferventiores actus amoris.
Porro augmentum istud caritatis, non est per additionem caritatis ad caritatem. Potest enim forma augeri per additionem: Uno modo, ex parte objecti, sicut dum se aliquis habitus extendit ad plura objecta quam ante: ut in scientia aliqua accidit, quando quis de novo quædam in ea incipit scire, quæ ante non novit. Secundo, ex parte subjecti: quemadmodum albedo augetur per appositionem albi ad album. Quoniam ergo minima caritas se extendit ad omnia quæ caritate amanda sunt, subjectum quoque caritatis, videlicet anima, simplex est : constat, quod neutro horum modorum caritas augeri valeat per additionem caritatis ad caritatem. Propterea caritatis augmentum non est nisi secundum quod subjectum magis aut minus caritatem participat, utpote, quia magis reducitur in actum caritatis, et ei perfectius subditur. Hic quippe modus augmenti proprius est cuilibet formæ quæ intenditur, eo quod talis formæ esse omnino consistat in hoc quod subjecto inhæret. Et sic, quoniam magnitudo rei consequitur esse ipsius, talem formam esse majorem, est ipsam magis inesse et adhærere susceptibili, non autem aliam formam adjungi. Itaque in caritatis augmento, non incipit aliquid inesse quod ante non inerat; sed quod ante debilius inerat, nunc incipit inesse perfectius, prout similitudo Spiritus Sancti, qui caritas est, plenius participatur in anima.
Advertendum demum, quod caritatis augmentum aliquo modo simile est corporali augmento. Sicut ergo in animali ipsa augmentatio non est motus continuus, sic ut in qualibet parte temporis partim aliquid addatur, sed natura ad tempus ad augmentum disponit, et postmodum augmentum actu producit : sic non quolibet actu caritatis ipsa augetur; sed quilibet actus ad ejus augmentum disponit, secundum quod operantem promptiorem ad eumdem actum aut similem habilioremque efficit : qua habilitate crescente, prorumpit homo in actum ferventiorem dilectionis, conando ad caritatis profectum : et tunc caritas augmentum sortitur.
Amplius autem, notandum quod augmento alicujus formæ præfigitur terminus tripliciter : primo, ex parte formæ, quemadmodum in pallore, et in formis mediis, in quibus ulterius progrediendo venitur ad aliam formam, puta albedinis sive nigredinis; secundo, ex parte agentis, cujus virtus se ultra extendere nequit; tertio, ex parte subjecti, quod amplioris perfectionis capax non est. Sed nullo horum modorum caritatis augmento terminus ponitur. Nam caritas quum sit participatio caritatis immensæ, quæ est Spiritus Sanctus, finem non habet. Causa quoque efficiens caritatis, videlicet Deus, est infinitæ potestatis. Anima etiam quo magis in caritate crescit, eo ad magis amandum habilior fit. Caritatis ergo augmento terminus statui nequit, sed in infinitum in via augeri potest. Est tamen ad aliquem finem, quum sit quidam motus; sed ille non est in vita præsenti, sed in patria. Capacitas itaque intellectualis naturæ per caritatem augetur, quia per eam dilatatur, dicente Apostolo : Cor nostrum dilatatum est.1 Verumtamen caritas viæ, quæ ex fide procedit, ad æqualitatem caritatis patriæ venire non potest : quoniam non est hic eadem ratio quantitatis, quum caritas patriæ sequatur visionem apertam, caritas vero viæ ænigmaticam visionem.
Footnotes
-
II Cor. vi, 11. ↩
Chapter 344 of 761