Skip to the text

Articulus 57

  1. An caritas in hac vita possit esse perfecta. 2. De gradibus caritatis. 3. Qualiter caritas diminuatur.

  2. DENIQUE caritas perfecta dici potest : Uno modo, ex parte diligibilis. Deus autem est bonitas infinita, et per consequens est infinito amore amandus. Sic vero a nullo perfecte amari valet, nisi a se ipso. Et sic caritas ex parte objecti, scilicet Dei, non potest esse perfecta in mente creata. Secundo, caritas vocatur perfecta ex parte amantis, videlicet quando aliquis secundum totum suum posse diligit Deum. Et hoc tripliciter accidit. Primo, quum aliquis toto corde semper actualiter fertur in Deum : et ista est perfectio patriæ, quæ præsenti vitæ impossibilis est, propter vitæ infirmitatem humanæ. Secundo, dum aliquis studium suum ordinat ad vacandum Deo atque divinis, universis relictis, quantum vitæ necessitudo permittit. Hæc autem perfectio est huic vitæ possibilis, sed non est cunctis communis. Tertio, sic quod quis totum cor suum habitualiter ponat in Deo, ita quod nihil Deo contrarium velit aut cogitet. Et est ista perfectio cunctis communis caritatem habentibus. Peccata enim venialia non contrariantur caritati, sed actui ejus.

  3. Præterea tres sunt gradus caritatis, incipientium scilicet, proficientium, et perfectorum. Quorum distinctio sumitur secundum diversa studia ad quæ per caritatis augmentum homo perducitur. Primo nempe incumbit homini ut recedat a malo, et concupiscentiis malis resistat : et hoc agit caritas incipientium, quæ propter suam imperfectionem nutrienda fovendaque est. Huic autem studio succedit secundum, quo homo principaliter occupatur circa profectum in bonis : quod proficientibus convenit, qui ad hoc præcipue tendunt, ut in ipsis caritas per augmenta roboretur. Tertio, studendum est homini ut Deo inhæreat et ipso fruatur : quod est perfectorum, cupientium dissolvi et esse cum Christo.1 Horum simile est in motu corporali : nam primo, receditur a termino a quo ; secundo, acceditur ad terminum ad quem ; tertio, in ipso termino quies est. Porro proficientes similes sunt illis de quibus in Esdra habetur, quod ædificantes, una manu faciebant opus, ex alia parte habentes manum ad gladium.2 Propter præinducta ait Augustinus super primam Canonicam Joannis : Caritas quum fuerit nata, nutritur ; quum fuerit nutrita, roboratur ; quum roborata, perficitur ; quum ad perfectionem venerit, dicit : Cupio dissolvi et esse cum Christo.3

  4. Insuper, advertendum quod caritas ex parte objecti nec augetur nec minuitur : nam illud invariabile est, scilicet Deus. Si ergo minuitur, hoc est ex parte subjecti. Vel ergo minuitur per actum contrarium, vel per cessationem ab actu. Per cessationem quidem ab actu minuuntur et quandoque corrumpuntur virtutes ex actibus acquisitæ, quia unumquodque dependet a sua causa. Unde Philosophus octavo Ethicorum dicit, quod multas amicitias inappellatio, id est non appellare amicum neque colloqui ei, dissolvit. Caritas autem non causatur ex actibus, sed a Deo infunditur. Ideo per cessationem ab actu non potest diminui, dummodo in cessatione desit peccatum. Si ergo minuitur, hoc esset per peccatum. Non autem per peccatum mortale : illud enim caritatem non minuit, sed penitus destruit. Similiter nec per peccatum veniale caritas minui potest, nec effective nec meritorie. Non effective : quia tale peccatum caritatem non attingit, quum caritas sit circa ultimum finem. Peccatum vero veniale est inordinatio quædam circa media ad finem; sed non minuitur amor finis ob id quod aliquis inordinationem aliquam committit circa ea quæ sunt ad finem : quemadmodum ægrotantes, aliquando sanitatem multum desiderant, quamvis circa diætæ observationem inordinate se habeant. Rursus, veniale peccatum caritatis diminutionem non meretur. Nam Deus non magis avertit se ab homine, quam homo ab ipso : et ergo propter delictum in minori, non meretur homo diminutionem pati in majori. Unde propter hoc quod aliquis circa media ad ultimum finem inordinate se habet, non meretur detrimentum pati in ipsa caritate, per quam immediate ordinatur ad Deum. Relinquitur ergo, quod caritas directe loquendo, diminutionem nullo modo pati possit ; sed indirecte, secundum quod dispositio ad caritatis corruptionem, quæ per peccata venialia fit, dici potest caritatis diminutio : quæ etiam dispositio per cessationem exercitiorum caritatis accidere valet.

Footnotes

  1. Philipp. 1, 23. ↩

  2. II Esdr. IV, 17. ↩

  3. Philipp. 1, 23. ↩

Chapter 345 of 761