Skip to the text

Articulus 58

Quomodo caritas possit amitti.

TRIPLICITER insuper considerari caritas potest. Primo ex parte causæ suæ, quæ est Spiritus Sanctus animam ad Dei dilectionem movens : et ex hac parte caritas impeccabilitatem sortitur, propter virtutem Spiritus Sancti infallibiliter operantis, et in anima quidquid sibi placuerit facientis. Et ergo prima Joannis dicitur : Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quia semen Dei manet in eo.1 Secundo, attenditur caritas secundum propriam rationem : et sic caritas non potest nisi id quod ad caritatis rationem pertinet. Et quoad hoc caritas non potest peccare, sicut nec calor infrigidare. Propter quod Augustinus in epistola ad Julianum comitem, dicit : Caritas quæ deseri potest, nunquam vera caritas fuit. Tertio, consideratur ex parte subjecti : et ita amitti potest, quia subjectum ratione liberi arbitrii exsistit vertibile. Caritas vero patriæ amitti non potest, tum quia semper in actu est, tum quia totam intellectualis naturæ potentiam replet : quorum neutrum caritati viæ convenit. Ideoque actu caritatis cessante, aliquid potest occurrere per quod caritas amittatur.

Porro peccatum mortale caritati directe contrariatur. Nam ratio caritatis exigit ut se homo Deo omnino subjiciat, atque in ipsum omnia ordinet, ipsumque super omnia amet. Quum ergo unum contrarium aliud tollat, elucescit quod omne peccatum mortale, imo una sola actio peccati mortalis, caritatem penitus aufert. Virtus tamen acquisita ex actibus, non statim corrumpitur per unum actum contrarium, quoniam actus directe opponitur actui, non ipsi habitui. Sed in caritatis infusione Deus se habet ad animam sicut sol in illuminatione ad aerem. Et ideo mox interveniente obstaculo divinæ conservationi seu infusioni, caritas perditur. Agnoscendum autem, quod caritas dupliciter perditur. Primo, per actualem contemptum : et hoc modo Petrus Christum negando caritatem non amisit. Secundo, indirecte, committendo aliquid caritati contrarium propter passionem concupiscentiæ, vel timoris : et sic Petrus caritatem amisit, sed eamdem cito recuperavit. Et quoad hoc aliqualiter salvari potest quod Leo Papa ait, ad Petrum loquens : Vidit in te Dominus non fidem fictam, nec dilectionem aversam, sed constantiam fuisse turbatam. Abundavit fletus, ubi non defecit affectus; et fons caritatis lavit verba formidinis. Ex quibus verbis motus est Bernardus, ut diceret in Petro negante caritatem non fuisse exstinctam, sed sopitam.

Footnotes

  1. 1 Joann. III, 9. ↩

Chapter 346 of 761