Skip to the text

Articulus 59

  1. An solus Deus sit caritate diligendus.

  2. Utrum ipsa caritas per caritatem diligenda sit. 3. An irrationales creaturæ sint ex caritate amandæ.

  3. HABITUS autem diversificantur per actus, et actus per objecta secundum formalem rationem eorum. Unde necesse est ut idem specie actus sit, qui fertur in rationem objecti, et in objectum sub ratione formali : quemadmodum eadem visio est qua color videtur, et ipsum lumen, quod est ratio videndi colorem. Deus autem est qui directe diligitur et caritatis objectum est, et ipse quoque est ratio diligendi proximum. Ideoque idem est actus in specie, quo Deus amatur et proximus ; et extendit se caritas secundario ad proximum. Et sicut dicitur de amore proximi, quo amatur propter Deum, quod sit ejusdem rationis cum amore Dei; sic de timore proximi, quo timetur propter aliquid divinum in ordine ad Deum, dicendum est quod sit ejusdem speciei cum timore quo Deus timetur, loquendo de actu timoris. Nam habitus timoris unus est, sicut et amor.

  4. Præterea intellectus et voluntas sunt conversivi ad se ipsos, et ad proprium actum reflexivi : et ob hoc voluntas velle et amare potest proprium actum et habitum, in quantum est quoddam bonum sub objecto voluntatis contentum. Dictum est autem, quod caritas non est simplex amor, sed etiam amicitia. Per amicitiam vero aliquid dupliciter diligi potest. Uno modo, sicut id cui bonum volumus : et ita amatur amicus. Alio modo, sicut bonum quod amico volumus : et sic caritas per caritatem diligitur. Ipsa namque est bonum quod omnibus volumus quos ex caritate amamus. Et similis ratio est de beatitudine aliisque virtutibus.

  5. Denique constat ex his, qualiter irrationales creaturæ diligi possunt. Non enim sunt diligendæ ex caritate secundum primum modum, videlicet ut id cui bonum volumus, sed solum secundo modo, in quantum optamus eas conservari ad honorem Dei utilitatemque proximi. Et hujus triplex est ratio. Prima, quoniam proprie non possumus bonum velle creaturæ irrationali, quum non sit domina utendi bono, sed ordinetur ad rationalem creaturam. Secunda, quia amicitia fundatur in quadam communicatione vitæ, quæ non convenit homini secundum rationalem ac propriam perfectionem cum irrationalibus. Tertia, quia caritas fundatur, ut dictum est, in communicatione æternæ beatitudinis, ad quam irrationalia nullum ordinem sortiuntur.

Chapter 347 of 761