Articulus 60
Quemadmodum ex caritate diligere debeamus nos ipsos. 2. Quomodo proprium corpus. 3. Quomodo peccatores.
PORRO de caritate dupliciter loqui contingit. Uno modo, in communi, in quantum est amicitia quædam. Et sic nemo proprie diligit se ipsum, quia amicitia unionem designat. Hominis autem ad se ipsum non est unio, sed unitas. Unde sicut de ipsis principiis non habetur scientia, sed aliquid majus, videlicet intellectus; sic nemo ad se habet amicitiam, sed aliquid majus. Ait enim Philosophus nono Ethicorum, quod amicitia ad alterum oritur ex amore qui est ad se ipsum. Secundo, de caritate loqui possumus secundum propriam rationem ipsius, videlicet prout est amicitia hominis principaliter ad Deum, et ex consequenti ad ea quæ ordinantur ad Deum : inter quæ est etiam ipse homo qui diligit. Ideoque qui Deum amat, se quoque in ordine ad Deum amat.
Denique, quia corpus nostrum secundum propriam naturam consideratum, est instrumentum animæ, quo anima uti potest ad Dei honorem et per ipsum Deo servire; ideo etiam corpus nostrum ex caritate diligere possumus. Infectionem autem culpæ corruptionemque pœnæ corporis nostri, non diligere, sed odire debemus, quia per hæc elongamur a Deo. Unde Apostolus : Quis, inquit, liberabit me de corpore mortis hujus?1
Insuper, peccatores diligere debemus secundum eorum naturam, per quam Deo assimilantur, et beatitudinis capaces consistunt. Secundum culpam vero, qua Deo adversantur, odiendi sunt, etiam parentes atque propinqui. Sed isto modo eos odire, est ipsos vere diligere : et hoc est perfectum odium, quod veræ et divinæ caritati contrarium non est, de quo Propheta ait : Perfecto odio oderam illos.2 Nam ejusdem rationis est malum alicujus odire, et bonum ipsius amare. Verumtamen opera caritatis quibus corrigi possint, peccatoribus subtrahenda non sunt, nisi in obstinatam et insanabilem malitiam incidant. Nam et Aristoteles nono Ethicorum testatur, quod amicis peccantibus beneficia subtrahi non debent, quamdiu habetur spes de sanatione ipsorum. — Porro imprecationes sacræ Scripturæ, quæ peccatoribus mala optare videntur, ut est, Convertantur peccatores in infernum, et similes, tripliciter possunt exponi.3 Uno modo, per modum prænuntiationis, ut sit sensus : Convertantur, id est convertentur. Secundo, per modum optationis, non tamen quoad pœnam hominis, sed quoad justitiam punientis, quia nec Deus lætatur in perditione impiorum, sed in sua justitia.4 Tertio, ut desiderium referatur ad culpæ remotionem, non autem ad pœnam, videlicet ut peccata destruantur, homines vero remaneant. Denique, sicut in viris justis laudabile est ut cum peccatoribus conversentur, quatenus eos corrigant; sic infirmis periculosa est conversatio talis.
Footnotes
Chapter 348 of 761