Articulus 61
An peccatores se ipsos diligant. 2. Quod inimici sint ex caritate diligendi. 3. An necesse sit eis signa amicitiæ exhiberi.
EST autem quidam amor universis communis: nam omnes homines naturali amore amant se ipsos, in quantum amant propriam conservationem; et hic amor nascitur ex cognitione, quia quis diligit se secundum id quod putat se esse. Sed aliqui æstimant se id quod principaliter sunt, utpote secundum intellectualem naturam, quæ secundum Apostolum dicitur homo interior. Aliqui vero, videlicet mali, æstimant principale suæ substantiæ esse sensitivam naturam: et isti non vere, sed carnaliter tantum se diligunt, quia nec veraciter se agnoscunt. Primi autem vere se diligunt, quoniam se vere cognoscunt: et hoc Aristoteles nono Ethicorum ostendit per quinque, quæ amicitiæ competunt: quorum primum est, quod amicus vult amicum suum esse; secundo, vult ei bona; tertio, cooperatur ad hoc; quarto, delectabiliter convivit eidem; quinto, concordat amico, in eisdem delectando secum et contristando. Hæc autem bonis se mutuo amantibus, non autem malis, conveniunt. Volunt enim boni sibi invicem vera ac spiritualia bona, et eadem sibi impendunt; mali autem non juvant se mutuo in veris bonis, sed est ipsis amor privatus, de quo Augustinus quartodecimo de Civitate Dei ait, quod civitatem Babylonis constituit, et usque ad Dei contemptum perducit.
Præterea de inimico tripliciter loqui possumus. Primo, secundum quod inimicus est. Et sic non debemus inimicum diligere, quia hoc esset malum ejus amare: quod caritati repugnat. Imo displicere nobis debet, quod inimicatur nobis. Secundo, consideratur inimicus quantum ad naturam, per quam Dei imago est, sed tamen in universali, in quantum est homo. Et ita dilectio inimici est de necessitate salutis, quia ab illa generali dilectione qua Deum proximumque diligere jubemur, excludi non debet. Tertio, considerari potest inimicus ut est singularis persona. Et tunc inimicorum dilectio non est absolute de necessitate salutis: quia non obligamur in speciali motum dilectionis ad inimicum habere, imo nec ad alios, quoniam hoc impossibile est ut quis singulos sigillatim amet. Est tamen dilectio inimici necessaria quoad præparationem animi, ut scilicet homo præparatus sit animo subvenire inimico, si articulus necessitatis occurreret. Sed sine necessitate hanc dilectionem impendere et subvenire, ad perfectionem pertinet, non ad necessitatem. Nam dum Deum aliquis perfectissime diligit, tunc omnes homines tanto amplius amat, quo Deum plus diligit. Et per hæc patet quo modo intelligi debeat quod in Enchiridio asserit Augustinus: Hoc (inquiens) tam magnum bonum, ut est inimicos diligere, non est tantæ multitudinis, quantum credimus exaudiri in oratione qua dicitur: Dimitte nobis debita nostra.
Præterea innotescit ex his, quando et quomodo necessarium sit inimicis signa seu effectum dilectionis impendere. Signa enim atque effectus amoris ex interiori dilectione procedunt, et proportionantur eidem. Ideo, sicut tenemur inimicos diligere in communi de necessitate, in speciali vero, secundum præparationem cordis; sic quoque communia beneficia et signa dilectionis eis subtrahere nefas est: ut sunt ea quæ exhibentur proximis in communi, videlicet quum aliquis orat pro cunctis fidelibus, aut communitati aliquid præstat. Si talia subtraherentur inimicis, signum esset livoris atque vindictæ. Contra quod Moyses dicit: Non quæres ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Alia autem sunt specialia caritatis signa, quæ alicui specialiter impenduntur.1 Et talia inimicis offerre non est de necessitate præcepti, nisi secundum animi præparationem, puta, si necessitatis articulus se offerret. Alias talia exhibere, perfectionis exsistit : qua quis studet non solum non vinci a malo, quod necessitatis est ;2 sed insuper vincere malum in bono, satagens inimicum beneficiis ad suum amorem inducere : quod utique ad perfectionis cumulum pertinet. Ait enim Glossa super illud Matthæi quinto, Benefacite his qui vos oderunt, quod inimicis benefacere, est cumulus perfectionis.3
Footnotes
Chapter 349 of 761