Skip to the text

Articulus 62

  1. Utrum angeli sint diligendi. 2. An dæmones sint ex caritate diligendi. 3. De numero diligendorum.

  2. QUEMADMODUM præinductum est, vera caritas in communicatione æternæ beatitudinis fundatur. Quum ergo homines ad angelicam felicitatem ordinentur (erunt enim sicut angeli Dei), constat quod angelos quoque ex caritate teneamur diligere, sicut in libro de Doctrina christiana Augustinus fatetur.1 Denique, dilectio angelorum reducitur ad dilectionem proximorum. Quamvis enim homo et angelus non conveniant in natura specifica, conveniunt tamen in uno fine, etiam in gratia; et homo nunc aliquo modo angelicam conversationem habere potest, quam postea perfecte habebit.

  3. Præterea, quoniam naturam iniquorum tenemur diligere et culpam odire ; ideo dæmones non sunt ex caritate diligendi, quia in nomine dæmonis peccatum includitur. Si autem nominentur nomine aliquo, in quo non includitur culpa, tunc sunt diligendi : non sicut intellectuales substantiæ beatitudinis susceptivæ, ad quas proprie habemus amicitiam : non enim possumus eis bonum tale velle, quum sint in æternum damnati per divinam justitiam, quam per caritatem approbare tenemur. Sunt tamen diligendi, sicut irrationales creaturæ : in quantum volumus eos conservari in bonum alterius, videlicet in gloriam divinam. Naturalia eorum sunt bona, et justitia Dei relucet in ipsis.

  4. Insuper advertendum, quod secundum Augustinum primo de Doctrina christiana, quatuor sunt ex caritate diligenda : unum, quod super nos est, utpote Deus ; alterum, quod nos sumus ; tertium, quod juxta nos est, scilicet proximus ; quartum, quod infra nos est, videlicet corpus. Etenim caritatis amicitia fundatur in communicatione beatitudinis : in beatitudine vero est unum beatitudinem influens, scilicet Deus ; aliud est beatitudinem directe participans, puta homo et angelus ; tertium est beatitudinis quamdam redundantiam ex influentia animæ sortiens, et est corpus humanum. Id autem quod beatitudinem directe participat, potest diligibile duplici ratione consistere : Vel quia est unum nobiscum : et ita homo amat se ipsum. Vel quia est nobis in beatitudinis participatione consociatum : et ita diligitur proximus, in quo etiam intelligitur angelus. Sic igitur innotescit, quod diversa habitudo diligentis ad diligibile, facit diversam rationem diligibilitatis : et secundum hoc assignantur quatuor diligenda. Quamvis ergo homo diligens et proprium ejus corpus, sint duo diligibilia ; proximus tamen et corpus ejus sunt unum diligibile : nam homo diligit se quia directe beatitudinis capax est, corpus autem suum, quia beatitudinis redundantiam capere potest ; proximus vero et corpus ejus una dumtaxat ratione diliguntur, videlicet propter consociationem in beatitudinis participatione nobiscum.

Footnotes

  1. Ibid. xxii, 30. ↩

Chapter 350 of 761