Skip to the text

Articulus 63

  1. De ordine caritatis. 2. Quod plus diligere debeamus Deum quam proximum. 3. Quod plus diligere debeamus Deum quam nos ipsos.

  2. SECUNDUM præhabita, caritas tendit in Deum sicut in primum beatitudinis causale principium. Sed ubicumque est aliquod principium, necesse est esse aliquem ordinem. Ordo autem includit prius et posterius. In his ergo quæ caritate amantur, est ordo servandus, et dilectio ordinate impendenda, quemadmodum Canticorum secundo scribitur :1 Ordinavit in me caritatem.

  3. Denique, quum amicitia caritatis in beatitudinis communicatione fundetur, eamque respiciat; ideo sicut Deus est essentialiter et eminenter beatitudinem habens, et omnis felicitatis principium; sic est primo et maxime diligendus. — Sciendum vero, quod dupliciter dicitur aliquid causa dilectionis. Primo, quia est ratio diligendi : et sic bonum est causa amandi. Secundo, quia est via ad diligendum : et ita visio est diligendi causa : nam per eam ad amandum perducimur. Et quoad hoc secundum, primo diligendus est proximus : non quod sit magis diligendus quam Deus, sed quia primo occurrit nobis ad diligendum, quum sit magis visibilis et notus quam Deus. Et ob id dicit Joannes : Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere ?2

  4. Præterea amore naturali, qui in communicatione naturalium donorum fundatur, homo in suæ integritate naturæ consideratus, plus diligit Deum quam se ipsum; et non solum homo, sed etiam quælibet creatura suo modo plus amat vel appetit Deum quam se ipsam, vel intellectuali vel rationali vel animali, vel naturali saltem amore. Nam quælibet pars plus amat naturaliter bonum commune totius, quam bonum particulare ac proprium : quod ex operatione partis ostenditur. At vero in virtutibus quoque politicis cernimus, quod cives pro bono communi seu principis, propriarum rerum et personarum incurrunt pericula. Deus autem est primum omnium universaleque bonum, sine quo nihil esse vel persistere potest. Si ergo naturali amore Deus summe amatur, tunc multo amplius caritate amicitiæ, quæ in communicatione donorum gratuitorum fundatur.

Hoc verum est. Plus ergo amare debemus Deum quam nosmetipsos. Ideoque, quod Aristoteles nono Ethicorum ait, amicitiam ad alium oriri de amore ad se ipsum, intelligi debet de amicitia rei quæ habet bonitatem non essentialiter et secundum plenitudinem, sicut Deus, sed per participationem, ut creaturæ; itemque de amicabilibus in quibus est bonum secundum particularem modum, et non de his in quibus est ratio boni secundum quamdam communitatem et rationem totius.

Footnotes

  1. Cant. II, 4. ↩

  2. 1 Joann. IV, 20. ↩

Chapter 351 of 761