Skip to the text

Articulus 64

  1. Utrum homo magis se ipsum diligere debeat quam proximum. 2. An impensius proximum quam corpus proprium. 3. An etiam plus unum proximum quam alium.

  2. MAGIS autem diligere debet homo se ipsum, quam aliquem alium post Deum. Nam secundum præostensa, Deus diligitur tanquam principium boni, in quo caritatis dilectio est fundata; et se ipsum diligit homo in quantum istius boni est particeps; proximum vero, ratione consociationis in participatione boni divini. Consociatio autem in unione fundatur. Unde sicut unitas prior et potior est unione; sic dilectio ad se ipsum major esse debet dilectione ad alium. Nam dilectio ad se ipsum est exemplar dilectionis ad alium.1 Scriptum est enim : Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Sed exemplar principalius est exemplato. Itaque, quamvis proximus sit quandoque melior ac Deo propinquior quam homo qui diligit, non tamen ob hoc amplius diligi debet. Nam dilectio, sicut et quælibet actio, non solum habet quantitatem ex parte objecti, sed etiam ex parte subjecti. Nullus autem est tam propinquus amanti, ut ipse sibi. Et signum horum est, quod homo non debet subire malum animæ, sive peccatum, propter proximum : quamvis temporalium rerum pericula, imo et proprii corporis, incurrere debeat propter spirituale proximi bonum. Semper tamen bonum commune est magis amabile unicuique, quam proprium bonum.2 Nam caritas non quærit quæ sua sunt, quoniam bonum commune proprio bono præponit, secundum Augustinum.

  3. Denique, quum proximus ratione animæ sit directe essentialis beatitudinis, quæ est Dei fruitio, particeps, corpus vero per solam redundantiam ab anima; ideo magis debemus diligere proximum quam corpus proprium. Non tamen tenetur homo corpus suum exponere mortis periculo propter proximum, nisi quum imminet ei cura salutis pro proximo. Quod si quis ultro se sponte pro ipso exponat, hoc perfectionis est, non necessitatis.

  4. Præterea, sicut in naturalibus inclinatio naturalis inest secundum convenientiam actionis et motus cujuslibet rei, ut in terra est major inclinatio gravitatis ad locum deorsum, quam in aqua, quoniam competit terræ esse sub aqua; sic in inclinatione gratiæ ex caritate procedente, oportet ut ipsa interior caritatis affectio proportionetur exterioribus signis atque effectibus caritatis. Unde, sicut uni sunt magis impendenda caritatis beneficia quam alteri; sic est unus alio amplius interiori affectu amandus. Rursus, quia quantitas dilectionis pensatur ex propinquitate ad Deum et proximum; ideo secundum quod unus est Deo vel ipsi amanti magis propinquus, sic magis est diligendus.

Footnotes

  1. Matth. XXII, 39. ↩

  2. 1 Cor. xiii, 5. ↩

Chapter 352 of 761