Articulus 65
Quis magis diligendus sit : 1. Melior vel conjunctior. 2. Secundum carnem affines vel aliunde conjuncti. 3. Pater vel filius. 4. Pater vel mater.
UT dictum est, actus proportionatur objecto et agenti; et ex objecto habet speciem, ex virtute vero agentis intensionem vel remissionem: quemadmodum motus specificatur a termino ad quem, velocitatem autem habet secundum dispositionem moventis. Conformiter dilectio speciem habet a suo objecto, quod est Deus; sed intensionem sui actus habet ex dispositione amantis. Meliores ergo sunt magis diligendi, quantum ad speciem dilectionis. Sunt enim variæ species dilectionis, secundum diversa bona quæ alicui volumus. Melioribus autem velle debemus majus bonum, videlicet amplorem divinæ bonitatis participationem seu felicitatem. Hoc namque caritas exigit, ut velit homo divinam justitiam conservari, quæ melioribus majorem gratiam tribuit. Porro ex parte diligentis, majori affectu, seu cum magis intenso amoris actu diligimus propinquiores, quia affectuosius optamus eis id bonum quod eis optamus, quam melioribus majus bonum. Denique propinquiores pluribus modis diligimus quam meliores, secundum quod in pluribus cum eis communicamus: amicitia nempe in communicatione fundatur. Adhuc autem, caritas quæ in communicatione divina fundatur, omnibus aliis amicitiis bonis imperat. Et sic, sive diligatur aliquis quia consanguineus, vel quia concivis, aut sodalis, omnes istæ amicitiæ in Deum ordinari possunt: et per consequens propinqui intensius diliguntur.
Amplius autem, caritas nos Deo conformat, non ut semper velimus quæ Deus vult, sed secundum proportionem: quatenus sicut Deus diligit quod ei convenit, sic homo se habeat ad id quod suum est. Ex his elucescit, quod secundum carnalem originem propinqui sunt maxime diligendi, quia cum illis est nobis major communio: diversorum enim dilectio est mensuranda secundum conjunctionem diversam, ut unusquisque in eo potissime diligatur, quod pertinet ad conjunctionem illam propter quam diligitur. Unde consanguineos plus diligere decet in his quæ spectant ad bona naturæ et ad necessaria vitæ; concives autem, in his quæ pertinent ad conversationem civilem; commilitones vero, in bellicis rebus. In his autem communicationibus et conjunctionibus potissima est, quæ est secundum carnalem propaginem : est enim prior et immobilior, quia est secundum substantiam rei. Aliæ vero accidentales et delebiles exstant. Ideo consanguineorum amicitia stabilior est. Aliæ tamen possunt esse majores secundum quid, videlicet in eo quod singulis proprium est. Unde in Proverbiis scribitur : Vir amicabilis ad societatem, magis est amicus quam frater.1 Nam quia talis amicitia ex propria libertate contrahitur, ideo in agendis præponderat. Sic quoque Ambrosius, in primo de Officiis dicit, se non minus diligere quos in Evangelio genuit, quam si carnaliter eos genuisset. Nam talibus in instructione morum et bonis gratiæ, maxime providere debet pater spiritualis.
Præterea gradus dilectionis ex duobus pensatur. Primo ex parte objecti : et sic quod est magis bonum, est magis amandum. Et quoad hoc, plus diligere debet homo patrem suum quam filium : quia pater habet rationem principii et causæ, filius autem rationem effectus. Secundo, ex parte subjecti diligentis : et ita quod est magis conjunctum, magis diligitur. Et sic magis diligit homo filium quam patrem, secundum Philosophum octavo Ethicorum : primo, quoniam parentes diligunt filios tanquam aliquid sui, quia filius de substantia parentum est genitus, pater vero non est aliquid filii ; secundo, quia parentes certius sciunt de filiis quod sui sint, quam econtra ; tertio, quia filius est parenti propinquior, quum sit pars ejus ; quarto, quia parentes diutius amaverunt quam filii : amor autem tanto est fortior quanto diuturnior, juxta illud Ecclesiastici :2 Non derelinquas amicum antiquum ; novus enim non erit similis ei. At vero, quoniam pater habet rationem principii, ideo filius debet parentibus honorem et reverentiam exhibere. Parentes vero filiis providere habent, quia filius habet rationem effectus : effectum autem convenit recipere influentiam a suo principio. Ideoque Apostolus :3 Non debent (inquit) filii thesaurizare parentibus, sed parentes filiis. Unde, secundum Aristotelem octavo Ethicorum, parentes naturaliter plus diligunt filios, quam diligantur ab eis. Verumtamen, in necessitatis articulo obligatur filius maxime providere parentibus, propter beneficia sibi impensa.
Præterea pater in quantum pater, per se loquendo, magis diligendus est quam mater secundum quod mater : quamvis aliunde propter speciales rationes vel virtutes, oppositum sæpe contingere possit. Pater quippe et mater amantur ut principia quædam naturalis originis. Sed pater habet excellentiorem rationem principii in generatione quam mater : habet namque se per modum activi principii, mater autem per modum patientis. Et quamvis ipsa materiam ministret informem ; tamen in semine patris est virtus formativa : et ita pater magis disponit ad formæ substantialis susceptionem quam mater.
Footnotes
Chapter 353 of 761