Skip to the text

Articulus 66

  1. Quem magis diligere debeat homo : Parentem vel uxorem. 2. Benefactorem vel beneficiatum. 3. An ordo caritatis in patria perseveret.

  2. AMPLIUS autem, quum parentes habent rationem principii respectu filiorum, ideo magis diligendi sunt quam uxor, ex parte objecti amoris, quod est bonum. Sed quoniam uxor magis copulatur viro quam parentes (sunt enim una caro) ;1 ideo secundum rationem conjunctionis, quæ causat gradum dilectionis ex parte diligentis, uxor magis diligitur. Tamen licet homo propter uxorem parentes relinquat quoad cohabitationem carnalemque copulam, in quibusdam tamen magis debet homo adsistere parentibus quam uxori.

  3. Præterea, quia benefactor habet rationem principii respectu ejus cui benefecit, et quamdam dignitatem super beneficia recipientem; ideo attendendo gradum dilectionis ex parte objecti seu boni, magis amare debet homo benefactorem quam beneficiatum. Pensando autem gradum dilectionis ratione conjunctionis, seu ex parte subjecti, magis diligendus videtur beneficiatus, ut nono Ethicorum habetur. Cujus assignat Philosophus quatuor rationes: Primo, quia beneficiatus est quasi quoddam opus benefactoris. Secundo, quia benefactor videt in beneficiato propriam quamdam perfectionem, videlicet rationem boni honesti; beneficiatus autem in benefactore non respicit nisi bonum utile suum. Tertio, quia ad amantem pertinet agere circa dilectum: quod benefactori maxime convenit. Quarto, quoniam difficilius est bona impendere quam recipere: ea autem in quibus magis conamur, magis diligimus; quæ vero de facili veniunt, quasi contemnimus. Verumtamen, quidam sunt benefactores, videlicet Deus et pater, quos præ omnibus beneficiatis oportet magis diligere.

  4. Denique palam est ordinem caritatis remanere in patria, quoad hoc ut Deus super omnia diligatur. Sed de ordine caritatis quantum ad se ipsum, distinguendum est. Nam, secundum præostensa, gradus dilectionis attenditur: primo, secundum differentiam boni quod quis optat amato; secundo, ex parte intensionis ipsius dilectionis. In patria itaque plus diliget homo meliores quam se ipsum, quia per caritatem majus bonum eis volet, secundum quod Dei justitia exigit. Minus autem bonos minus amabit: tunc quippe cessabit potestas merendi, et ob id non optabit minus bono majus bonum: quod tamen nunc fieri potest, secundum præhabita. Quantum vero ad secundum, plus diliget homo se ipsum quam proximum, etiam meliorem, quia dilectionis intensio pensatur ex parte subjecti amantis: et sic sicut homo est sibi conjunctior quam alteri, sic intensius vult sibi bonum quod competit sibi. Denique ad hoc datur unicuique caritas a Deo, ut primo propriam mentem ordinet in Deum, secundario autem, ordinem aliorum ad Deum velit, et pro posse efficiat. — Porro, considerando ordinem proximorum ad invicem, sic in patria ille simpliciter magis amabitur, qui Deo propinquior est et melior. Nam totus ordo dilectionis in patria, est secundum comparationem Beatorum ad Deum. Tunc quoque cessabit necessitudo vitæ præsentis, et provisio, propter quæ propinquiores nunc magis amantur, et ampliora beneficia dilectionis exigunt. Nihilo minus propinquiores in patria pluribus de causis diligentur, quoniam honestæ causæ amicitiæ non tollentur, eo quod gratia naturalia non auferat, sed perficiat. Sed his omnibus incomparabiliter præferetur ratio dilectionis quæ provenit ex propinquitate ad Deum.

Footnotes

  1. Matth. XIX, 6. ↩

Chapter 354 of 761