Skip to the text

Articulus 67

  1. Utrum sit caritati magis proprium, amare vel amari. 2. An amare sit idem quod benevolentia. 3. Quod Deus sit propter se ipsum amandus. 4. Utrum in hac vita possit immediate amari.

  2. CARITAS denique quum sit quædam virtus, ex propria natura inclinationem habet ad proprium actum. Amare autem non est actus caritatis ejus qui amatur, sed amantis. Ideoque amare convenit caritati, in quantum est caritas; amari vero, secundum communem rationem boni, prout aliquis ad bonum tale movetur, quia est bonum quoddam. Unde magis caritati convenit amare quam amari, ut octavo Ethicorum habetur. Cujus duplex est signum. Primum: nam amici magis laudantur ex hoc quod amant, quam quod amantur. Secundum: quia matres, quæ maxime amant, potius quærunt amare quam amari: sicut illæ non quærunt amari, quæ filios suos committunt nutrici, ut Philosophus asserit. Qui etiam dicit, quod plures volunt amari quam amare, et idcirco multi fiunt adulatores: homines enim volunt amari, in quantum volunt honorari. Nam sicut honor exhibetur in testimonium virtutis; sic homo amatur propter bonum quod in ipso putatur, et ex hoc consequenter honoratur.

  3. Præterea, secundum Philosophum nono Ethicorum, benevolentia est simplex actus voluntatis, quo bonum alicui volumus. Et differt ab actuali amore appetitus sensitivi, quia ille est passio, et cum impetu quodam inclinat in suum objectum. Passio quoque amoris non subito generatur in aliquo, sed ex assidua impressione rei dilectæ in amantem. Benevolentia autem ex solo rationis judicio oritur. Et interdum subito generatur: quemadmodum videns homo pugilem, quandoque repente appetit ei triumphum. Sed amor per consuetudinem inest et gignitur. Distinguitur insuper benevolentia ab actu amoris intellectivi, qui in voluntate consistit: nam talis actus unionem importat amantis atque dilecti: sic quod amans reputat amatum tanquam unum secum, vel pertinentem ad se. Benevolentia autem est simplex motus non designans unionem hujusmodi. Propter quod ait Philosophus nono Ethicorum, quod benevolentia non est amicitia neque amatio, sed principium ejus: dilectio namque includit benevolentiam, et addit unionem. Et quoad hoc, secundo Rhetoricæ Aristoteles dicit, quod amare est alicui bonum velle: quod ad benevolentiam pertinet.

  4. Præterea, quum dicitur aliquid amabile propter aliud, propter habitudinem causæ designat. Est autem quadruplex causa, videlicet efficiens, finalis, formalis, et materialis. Et secundum unamquamque potest aliquid esse amabile. Deus autem non potest esse amandus propter causam formalem, finalem aut efficientem, quum ipse sit omnium primum principium, tam formale seu exemplare, quam finale et effectivum. Potest tamen dici amandus propter causam materialem, id est materialem dispositionem, in quantum per effectus ipsius, utpote beneficia vel promissa, vel minas Dei, ad ejus amorem disponimur atque inducimur: quamvis postquam amare incepimus, non jam propter sua beneficia ipsum diligamus, sed propter propriam suæ bonitatis virtutem, per quam ipse nos prior dilexit. Unde Augustinus in libro de Catechizandis rudibus adstruit, quod nulla est major provocatio ad dilectionem, quam prævenire amando.

  5. Amplius, intueri oportet quod cognitio fertur in agnitum, secundum quod illud est in ipso cognoscente. Deum autem in hac vita cognoscere non valemus nisi per res creatas, quæ divinam naturam in se ipsa non plene repræsentant. Appetitus vero fertur in rem volitam, secundum quod res est in semetipsa. Ideoque caritas etiam in via movetur immediate in ipsum Deum. Nam ubi cognitio sistit, ibi dilectio incipit. Sed Deum in præsenti vita immediate videre aut noscere nequaquam possumus, quoniam non inest menti per propriam speciem; amor autem intrat, ubi cognitio foris stat.

Chapter 355 of 761