Skip to the text

Articulus 68

  1. Quomodo Deus possit totaliter amari. 2. Qualiter divinæ dilectionis non sit aliquis modus. 3. Utrum sit magis meritorium, diligere inimicum vel amicum. 4. Utrum etiam magis sit meritorium, amare Deum vel proximum.

  2. EX quo dilectio inter amantem atque amatum, medium quoddam est uniens unum cum alio, quum quæritur an Deus possit amari totaliter, primo potest ista totalitas referri ad Deum: et sic Deus totaliter diligi debet, quia quidquid ad eum pertinet, amabile est. Secundo, intelligi potest totalitas ex parte amantis: et tunc quoque Deus totaliter est amandus, quia rationalis creatura totis viribus suis Deum diligere habet. Tertio, accipitur totalitas secundum comparationem diligentis ad dilectum, ut sit sensus: an Deus tantum possit amari quantum exstat amabilis. Et ita quum Deus sit infinita bonitas, in infinitum diligibilis est, nec ab alio quam a se ipso hoc modo totaliter diligi potest.

  3. Præterea, secundum Augustinum, modus est quem unicuique propria mensura præfigit. Determinatio autem mensuræ, quam modus significat, diversimode est in ipsa mensura et in mensuratis. In mensura namque invenitur essentialiter et per se, eo quod mensura secundum se ipsam determinet et modificet mensurata. In mensuratis vero est secundum quod mensuram attingunt. In mensura ergo nihil immodificatum accipi potest. Porro in agibilibus et appetibilibus mensura est finis: nam in talibus oportet propriam rationem ex fine accipere, secundum Philosophum secundo Physicorum. Unde finis secundum se ipsum habet modum; ordinata vero ad finem, in quantum fini proportionantur. Propter quod, secundum Aristotelem primo Politicorum, appetitus finis in omnibus artibus est sine modo et termino. Medicus namque sanitatem efficit quantumcumque bonam potest. Mediorum autem ad finem est terminus. Quum ergo dilectio Dei sit omnium humanarum actionum affectionumque finis, non est in ea modus sic quod in ea possit esse excessus, sicut in mensuratis contingit. Sed est in ea modus secundum quod in ipsa mensura modus quidem exsistit: non quod in ea possit esse minus et plus; sed quanto magis habetur, tanto est melius. Et ita in dilectione est modus, quia quo Deus magis amatur, tanto perfectior exstat dilectio.

  4. Advertendum est insuper, quod quum dilectio referri possit ad ipsum diligentem, vel ad Deum, qui est ratio diligendi proximum, dilectio amici præeminet dilectioni inimici, ex parte subjecti amantis: quia amicus est melior atque conjunctior, et per consequens est materia dilectioni aptior. Unde actus dilectionis super eam transiens melior est, oppositumque ipsius deterius. Est enim majus peccatum odire amicum, quam inimicum. Quantum vero ad id quod est ratio proximum diligendi, videlicet Deus, dilectio inimici præeminet dilectioni amici. Primo, quia hujus dilectionis solum Deus est causa; amicus vero ob alias causas diligi potest. Secundo: nam ex inimici amore ostenditur dilectio Dei fortior esse in homine, eo quod propter eam homo tam difficilia impleat, quod etiam inimicum diligit: sicut calor ignis tanto est amplior, quanto in remotiorem materiam agere valet. Nihilo minus dilectio amici secundum se est ferventior et melior et meritoria magis. Ad rationem nempe virtutis et meriti plus facit bonum quam difficile. Propter quod licet inimici dilectio sit difficilior, non tamen oportet ut melior ac magis meritoria sit. Si autem amicus diligatur ea tantum ratione quia amicus, et non propter Deum, tunc inimici dilectio præponderat. Et ergo Matthæi quinto habetur:1 Si eos diligitis qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? Signum quoque hujus, quod amicus propter se et non ob Deum amatur, est quando sic amicus diligitur, ut inimicus odio sit.

  5. Denique, quum id quod melius est magis meritorium sit: si consideretur dilectio proximi seorsum, palam est quod magis meritorium sit diligere Deum quam proximum. Si vero sumatur dilectio proximi in quantum includit dilectionem Dei, et Dei dilectio secundum se accipiantur; tunc dilectio proximi habet se ad dilectionem Dei sicut perfectum ad imperfectum, quoniam perfecta Dei dilectio se semper extendit ad proximos. Et sic dilectio proximi magis meritoria esset. Quod igitur ait Apostolus, Optabam anathema esse a Christo pro fratribus meis, non debet intelligi quod plus fratres quam Deum dilexit, vel quod simpliciter a Deo separari maluisset.2 Sed quia plus Deum quam se ipsum dilexit, volebat ad tempus carere Dei fruitione, quod pertinet ad dilectionem sui : quatenus honorem Dei procuraret in aliis, quod pertinet ad dilectionem Dei. Et ita exponit Chrysostomus libro de Compunctione.

Footnotes

  1. Matth. v, 46. ↩

  2. Rom. IX, 3. ↩

Chapter 356 of 761