Skip to the text

Articulus 69

  1. Utrum gaudium sit caritatis effectus. 2. An compatiatur secum tristitiam. 3. Quomodo etiam possit esse plenum. 4. Utrum sit virtus.

  2. PRÆTEREA ex amore oriuntur gaudium et tristitia.1 Nam sicut ex præsentia boni amati, vel ex hoc quod ipsi quem amamus proprium bonum inest et ei bene succedit, nascitur gaudium in amante; sic per oppositum modum ex amore procedit tristitia ex absentia vel adversitate dilecti. Amor autem Dei caritas dicitur, et ex hoc quod Deus amatur, manet in amante per nobilissimum effectum, quemadmodum scriptum est : Qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. Unde spirituale gaudium quod de Deo habetur, ex Dei caritate causatur. Spirituale igitur gaudium de Deo dupliciter potest haberi. Primo, secundum quod bonitas Dei in se ipsa consideratur : et hoc est perfectius gaudium, ad amorem benevolentiæ pertinens. Secundo, in quantum bonitas divina participatur aut participari potest a nobis. Et tale gaudium potest etiam nasci ex spe, prout fruitionem Dei speramus, quemadmodum Apostolus dicit :2 Spe gaudentes.

  3. Denique gaudium quod ex caritate divina procedit, secundum quod Deus propter se ipsum pure diligitur, admixtionem tristitiæ non habet : sicut nec bonitas Dei malum habet admixtum. Unde Apostolus : Gaudete (inquit) in Domino semper. Gaudium autem secundo modo ex caritate vel etiam ex spe procedens, admixtionem tristitiæ habere potest, propter ea quæ participationem seu fruitionem Dei a nobis impediunt, vel a proximis nostris. Sic nempe et luctus ex caritate descendit : quia sicut de participatione boni quis gaudet, sic de absentia vel impedimentis ipsius tristatur, sicut in Psalmo cantatur : Heu mihi!3 quia incolatus meus, etc.

  4. Insuper advertendum, quod gaudium dicitur plenum, vel ex parte ejus de cujus bonitate quis gaudet, vel ex parte gaudentis. Dum ergo bonitas perfectionis divinæ sit infinita, dignum est ut de ea infinitum gaudium habeatur. Et ita solius Dei gaudium plenum est : nam ejus gaudium vere et intensive est immensum. O beatissime et voluptuosissime Deus ! Ex parte autem gaudentis gaudium plenum est, quando desiderium perfecte satiatur et contentatur. Sicut enim se habet quies ad motum, ita se habet gaudium ad desiderium. Sic autem gaudium nostrum plenum erit in patria. Nunc autem semper crescere possumus atque proficere in omnibus bonis; in beatitudine vero patriæ unusquisque attingit terminum sibi a divina prædestinatione præstitutum, itemque præfixum : et ergo nihil ultra appeti valet.

  5. Amplius autem, considerandum quod ex una virtute possunt procedere plures actus ordinati rationis ejusdem. Et quia unus non oritur a virtute nisi per alium, ideo ipsa virtus definitur et denominatur ab actu qui primo de ipsa emanat. Amor autem est prima affectio appetitivæ potentiæ, ex quo desiderium gaudiumque procedunt. Et ergo idem est habitus virtutis inclinans appetitum ad diligendum bonum, et ad desiderandum amatum, atque ad gaudendum de bono. Et quoniam horum actuum prior est dilectio ; ideo a dilectione, non autem a desiderio vel gaudio, virtus ista vocatur quæ caritas dicitur. Unde gaudium non est virtus a caritate distincta, sed ejus effectus et actus est.4 Propter quod inter fructus ab Apostolo ponitur ad Galatas quinto. Tristitia demum quæ gaudio oppositur et vitium est, oritur ex inordinato sui ipsius amore : qui amor non est speciale vitium, sed generalis radix omnium vitiorum.5

Footnotes

  1. Quæstio 28. ↩

  2. Rom. xii, 12. ↩

  3. Ps. cxix, 5. ↩

  4. Galat. v, 22. ↩

  5. I Joann. iv, 16. ↩

Chapter 357 of 761