Articulus 70
An pax sit concordia. 2. An omnia appetant pacem. 3. Utrum sit effectus caritatis. 4. Utrum sit virtus.
CONCORDIA denique est semper ad alterum, utpote diversorum cordium in idem consensus.1 Pax vero concordiam includit in sua ratione, et aliquid addit. Potest enim cor hominis in diversa tendere dupliciter. Primo, secundum diversas vires appetitivas, quarum una alteri contrariatur, quemadmodum appetitus sensitivus voluntati sæpe repugnat. Secundo, quando una et eadem appetitiva potentia tendit in diversa quæ simul assequi nequit, et ex hoc rebellionem incurrit. Horum itaque contrariorum motuum unio, est de ratione pacis. Nam quamdiu appetitui aliquid deest quod appetit, quamvis aliqua appetibilia habeat, pacem tamen perfectam non habet. Sed unio hæc non est de ratione concordiæ, quia concordia importat unionem appetitus diversorum appetentium. Pax vero ultra unionem hanc importat etiam unionem appetituum unius appetentis. Quod autem Augustinus ait, Pax est ordinata concordia, dicit de pace quæ est unius hominis ad alium. Dicit quoque, quod pax est tranquillitas ordinis : quæ tranquillitas consistit in hoc quod in eodem homine omnes motus appetitivi conquiescunt. Patet igitur, quod ubicumque est pax, illic est concordia, sed non econtra. Unde in solis bonis est pax, sicut scriptum est : Non est pax impiis.2 Concordia vero in malis esse potest. Unde propter duplicem unionem quæ ad pacem requiritur, scilicet ad se ipsum et ad alium, duplex dissensio paci opponitur : una quoad se ipsum, alia quoad alterum. Concordiæ vero opponitur tantum secunda dissensio.
Præterea, sicut aliquis appetit assequi bonum optatum, sic etiam appetit impedimenta talis assecutionis auferri. Potest vero aliquis impediri ab adeptione boni desiderati per appetitum contrarium tam sui quam alterius : horum autem utrumque per pacem aufertur. Ideoque, sicut omnia appetunt sine impedimento tranquille adipisci quod cupiunt, sic omnia appetunt pacem secundum modum suæ naturæ proportionatum. Et hoc Dionysius asserit undecimo capitulo de Divinis nominibus. Est autem pax quædam, quæ non est vera pax, sed est solum de bono apparenti, in quo aliqui erronee affectum suum figunt. Et de illa dicit Christus : Non veni pacem mittere.3 Denique pax præsentis status imperfecta exsistit, quia multa adversa occurrunt; in futuro autem perficietur, ubi sine impugnatione bonum possidebitur.
Quum ergo de ratione pacis sit duplex unio, ideo pax est proprie caritatis effectus : caritas enim est virtus unitiva. Et ergo per caritatem qua diligitur Deus, inest homini ordinatio sui ipsius ad Deum et propriorum appetituum adimpletio. Nam caritas agit ut omnia sua referat homo in Deum : et sic uterque hominis appetitus movetur ad unum. Aliam quoque unionem pacis, quæ est ad proximum, facit caritas proximi, quia per caritatem unus suum affectum alteri conformat. Amicorum quippe est unum velle et nolle, secundum Tullium. — Advertendum autem, quod secundum Philosophum nono Ethicorum, ad amicitiam non pertinet consensus in opinionibus, sed in conferentibus ad vitam, præsertimque in rebus magnis. Et ergo non repugnat paci, quod sancti doctores in opinionibus interdum dissentiunt : quoniam opiniones ad intellectum pertinent, pax autem ad voluntatem. Si etiam aliqui in principalibus bonis concordant, quamvis in aliquibus parvis circa illa discordent, non est contra pacem : talis enim dissensio ex diversitate opinionum procedit, prout unus æstimat aliquid pertinere ad illud principale bonum, cujus alter oppositum putat. Ista tamen perfectæ paci, quæ erit in patria, contrariantur. — Est autem pax etiam effectus justitiæ: et hoc indirecte, in quantum removet prohibens. Unde in Isaia scribitur: Erit opus justitiæ pax.4
Ex his innotescit quod pax non est virtus, sed actus virtutis. Nam juxta ostensa, quum plures actus secundum eamdem rationem ab agente procedunt, non habent singulares proprias virtutes a quibus causentur, sed ordinate ex uno virtutis habitu oriuntur. Unde sicut gaudium, ita et pax est caritatis effectus. Et quoniam pax est actus virtutis perfectæ; propterea inter beatitudines collocatur:5 Beati pacifici. Ponitur quoque inter fructus, in quantum est quoddam finale bonum, spiritualem dulcedinem habens.6 Nunc igitur patet, quam convenienter undecimo capitulo de Divinis nominibus Dionysius dicat: Pax est hominum unitiva, et operativa consensus.
Footnotes
Chapter 358 of 761