Skip to the text

Articulus 71

  1. De motivo misericordiæ. 2. Quorum sit misereri. 3. Utrum misericordia sit virtus. 4. An sit maxima virtus.

  2. MISERICORDIA, secundum Augustinum nono de Civitate Dei, est alienæ miseriæ in corde nostro compassio, qua, si possumus, subvenimus.1 Miseria autem felicitati opponitur. Felix vero vocatur, qui habet quidquid vult et nihil mali vult; contrario autem modo miser quis dicitur. Tripliciter demum volumus aliquid. Primo, appetitu naturali: et sic omnia volunt esse et vivere. Secundo, appetitu electivo. Tertio, volumus aliquid non in se neque aperte, sed in sua causa: sicut manducans nociva, vult infirmari. Motivum ergo ad misericordiam ex parte ejus cujus miseremur, est malum contrarium prædictis bonis. Primo nempe, miseremur alicui si ei contingant ea quæ naturaliter desiderata corrumpunt sive contristant: ut sunt morbus et mors. Secundo, amplius miseremur, quando mala sunt contra electionem voluntatis, quorum sæpe (secundum Philosophum) fortuna est causa: ut quum de illo alicui provenit malum, unde sperabatur bonum. Tertio, sunt maxime miserabilia seu misericordiam provocantia, ea quæ sunt contra totam hominis voluntatem: ut quum ei eveniunt mala qui semper bona sectatus est, utpote quæ quis indigne et sine merito patitur. — Denique, quamvis culpa in quantum culpa seu voluntaria non habet rationem miserendi, sed puniendi: tamen, quia culpa potest etiam esse pœna, secundum quod aliquid habet annexum voluntati peccantis contrarium; ideo habere potest rationem miserabilis: sicque compatimur peccatoribus. Et quoniam misericordia est compassio alienæ miseriæ, ideo proprie non est alicujus ad se ipsum nisi secundum similitudinem, in quantum in eodem considerantur partes diversæ.

C Unde in Ecclesiastico dicitur:2 Miserere animæ tuæ placens Deo. De proprio autem malo habetur proprie dolor. Sed et de malo conjunctorum magis dolere quam compati dicimur, propter ampliorem propinquitatem ad nos.

  1. Præterea, secundum Damascenum libro secundo, misericordia est species tristitiæ et dolor quidam. Tristitia vero ac dolor concipitur de proprio malo: ideoque in tantum aliquis de aliena miseria dolet atque compatitur, in quantum reputat illam ut suam. Quod dupliciter accidit. Uno modo, ratione unionis in affectu: quod efficit amor. Unde, sicut amicus reputat amicum tanquam se ipsum, ideo de malo ejus dolet sicut de proprio. Alio modo, secundum unionem realem, quando videlicet aliorum malum propinquum est ut ad nos ab eis deveniat. Et ergo, secundum Aristotelem secundo Rhetoricæ, homines miserentur sibi conjunctis atque similibus, quia ex horum passione conspecta, magis putant similia mala sibi accidere posse. Propter quod sapientes et senes sunt magis misericordes, quoniam pensant se posse mala incidere. Et est simile de formidolosis atque debilibus. Econtrario quidam reputant se adeo potentes et prosperos, quasi nihil mali eis accidere queat: et isti non sunt misericordes. Et ideo superbi, et qui pauperes spernunt, immisericordes sunt. Illi denique qui sunt in maximis malis, vel omnino perierunt seu nimis formidant, non miserentur: quoniam non timent se majora mala posse incidere; vel tantum occupantur circa sua pericula, quod de aliena non curant miseria. Contumeliosi etiam et qui contumeliam passi sunt, non condolent. Nam tales provocantur ad iram et audaciam: quæ sunt passiones virilitatis, extollentes animum ad arduum, inferentesque homini æstimationem quod non sit amplius talia perpessurus. Tales ergo, hac dispositione durante, non miserentur. Propter quod Proverbiorum vicesimo septimo dicitur: Ira non habet misericordiam, nec erumpens furor.3 Et Gregorius ait, quod falsa justitia, scilicet superborum, non habet compassionem, sed dedignationem.

  2. Præterea compassionis dolor, quem misericordia importat, uno modo nominat motum appetitus sensitivi: et tunc misericordia non est virtus sed passio. Alio modo, misericordia nominat motum appetitus intellectivi quo alicui malum alterius displicet: qui motus ratione regulatur; et secundum eum compassio sensitivi appetitus regulari moderarique potest. Et sic est virtus: nam ratio virtutis humanæ in eo consistit, ut motus animi ratione regulentur. Est autem misericordia virtus moralis, et reducitur ad medietatem morum, quæ nemesis dicitur: quæ gaudet de hoc quod aliquis digne affligitur, et tristatur quando indignis bene accidit. Subjectum autem misericordiæ hoc modo dictæ, est voluntas. Et quamvis misericordia ex caritate nascatur, sicut gaudium et pax; est tamen potius virtus quam illa duo: quoniam gaudium et pax nihil addunt super rationem boni, quod est caritatis objectum; et idcirco non requirunt aliam virtutem quam caritatem. Misericordia autem respicit specialem rationem objecti, videlicet miseriam ejus cui compatitur. Causa quoque miserendi ex parte miserentis, est aliquis defectus: secundum quod homo reputat malum alterius tanquam suum, vel advertit in se possibilitatem incidendi similia mala. Porro in quantum misericordia est passio, est impeditiva consilii, quoniam a justitia abducit. Unde Sallustius: Omnes homines qui de rebus dubiis considerant, ab ira et misericordia vacuos esse decet: non enim facile animus verum providet, ubi ista adfuerint. Quod autem misericordia secundo modo sit virtus, hinc constat, quod Tullius Julium Cæsarem laudans, ait: Nulla de virtutibus tuis nec admirabilior est nec gratiosior, quam misericordia. Et hoc ipsum Augustinus nono de Civitate Dei inducit.

  3. Amplius autem, dupliciter dici potest virtus aliqua esse maxima. Primo, secundum se: et sic misericordia est maxima virtus, quia ejus actus dignissimus est, videlicet se alteri effundere, et quod potius est, alterius defectum sublevare: quod est maxime superioris. Propter quod misereri ponitur proprium Deo, et miserendo omnipotentiam suam maxime manifestare describitur. Secundo, virtus dicitur maxima per comparationem ad habentem. Sic vero non est misericordia maxima virtus, nisi qui habet eam sit maximus, nullum habens supra se et omnes sub se. Ei quippe qui superiorem habet, majus et melius est superiori conjungi, quam alterius, scilicet inferioris, providere defectui. Et ergo quoad hominem, major virtus est caritas quam misericordia. Inter omnes autem virtutes hominis ad proximum pertinentes, potissima est misericordia, sicut ex dignitate sui actus ostenditur: propter quod sacrificio antefertur: Misericordiam volui, et non sacrificium.4

Footnotes

  1. Quæstio 30. ↩

  2. Eccli. xxx, 24. ↩

  3. Prov. xxvii, 4. ↩

  4. Osee vi, 6. ↩

Chapter 359 of 761