Skip to the text

Articulus 72

  1. Cujus virtutis actus sit beneficentia. 2. Qualiter omnibus sit benefaciendum. 3. Quomodo magis conjunctis potius benefaciendum sit. 4. Utrum beneficentia sit virtus specialis.

  2. BENEFICENTIA insuper aliud nihil designat, quam alicui facere bonum.1 Bonum autem dupliciter consideratur. Primo, secundum communem rationem boni. Et hoc ad communem beneficentiæ pertinet rationem; sicque est amicitiæ actus, et per consequens caritatis: quoniam in actu caritatis includitur beneficentia, qua quis vult amico bonum; voluntas vero, si adsit facultas, agit quod cupit. — Secundo, bonum quod quis alteri facit, accipitur sub speciali ratione boni: et tunc beneficentia specialem rationem accipiet, et ad specialem pertinebit virtutem. Nam, verbi gratia, in collatione donorum considerari contingit exterius datum: et hoc modo ad caritatem pertinet collatio doni. Secundo, pensari potest interior passio quam quis ad divitias habet, in eisdem oblectatus. Hujus vero passionis liberalitas moderativa est: et sic beneficentia est actus liberalitatis. Potest etiam esse actus justitiæ, si consideretur in bono ratio debiti; vel misericordiæ, si attenditur ratio non debiti. Denique, quarto capitulo de Divinis nominibus Dionysius ait, quod amor coordinata ad mutuam habitudinem movet, inferiora ad superiora convertens, ut ab eis perficiantur, superiora quoque ad inferiorum provisionem inducens. Sic autem beneficentia est actus amoris. Nec est nostrum Deo benefacere, sed honorem impendere; ejus vero est nobis benefacere ex sua dilectione.

  3. Præterea, quum beneficentia sit actus caritatis: sicut caritas se ad omnes extendit; sic omnibus benefaciendum est quibus homo aliquo modo est major aut ditior: tamen secundum locum et tempus. Unde necesse est ut habeat homo animum præparatum ad benefaciendum cunctis et singulis, si tempus aut necessitas exigat. Est nihilo minus aliud beneficium, scilicet oratio, quod omnibus saltem in communi impendere possumus. Excommunicatis autem et hostibus rei publicæ sunt beneficia subtrahenda, in quantum per hoc a malo arcentur. Si tamen necessitatis articulus se offerret, succurrendum eis foret, ne siti aut fame aut simili modo deficerent, nisi secundum ordinem justitiæ paterentur.

  4. Advertendum demum, quod eo modo quo magis conjuncti amplius sunt diligendi, etiam potius ipsis benefacere convenit: gratia namque et virtus ordinem naturæ a divina sapientia rebus impressum sequuntur. Est autem naturalis ordo, ut omne agens prius et fortius in sibi propinquiora quam in alia agat: ut ignis primo sibi magis proxima calefacit. Et secundum Dionysium, quarto capitulo Hierarchiæ cœlestis, Deus in substantias sibi viciniores prius atque exuberantius bonitatis suæ dona diffundit. Quum ergo exhibitio beneficiorum sit actio caritatis, aliquibus debemus esse magis benefici. Propinquitas vero unius ad alium varia esse potest, secundum quod diversi in diversis magis vel minus communicant. Consanguinei namque communicant communione naturali, concives communione civili, fideles spirituali, commilitones communione rei bellicæ. Unicuique itaque magis subveniendum benefaciendumque est in his bonis quæ ad communicationem pertinent in qua talis aut talis propinquitas fundatur, propter quam nobis suo modo conjunctiores exsistunt: et hoc simpliciter loquendo ita est. Potest tamen in speciali casu oppositum accidere: ut magis videlicet sit benefaciendum extraneo quam propinquo, si scilicet sit in necessitatis articulo, imo quam patri, non tantam necessitatem habenti. Unde quod in Evangelio Christus dicit, Quum facis prandium, noli vocare amicos et cognatos, non prohibet penitus invitare hujusmodi, sed vult ut non invitentur propter reinvitationem.2 Ex his patet, quod in bellicis rebus miles magis debeat adjuvare commilitonem extraneum, quam cognatum hostem. At vero, in his atque similibus dari non potest universalis regula, propter diversam varietatem singularium casuum, ut nono Ethicorum Aristoteles asserit; imo prudentis judicio speciales casus relinquuntur determinandi.

  5. Præterea, quum virtutes distinctionem suscipiant a formali diversitate objecti; eadem vero est ratio objecti caritatis et beneficentiæ, quoniam utrumque respicit communem rationem boni: ideo beneficentia non est alia virtus a caritate, sed est actus ipsius. Rursus, benevolentia et beneficentia non differunt nisi sicut actus interior atque exterior, quum beneficentia sit benevolentiæ exsecutio. Sicut ergo benevolentia non est alia virtus a caritate, ita nec beneficentia. Sciendum quoque, quod præcepta non dantur de habitibus virtutum, sed actibus: ideoque præceptorum diversitas non designat diversitatem virtutum, sed actuum.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 31. ↩

  2. Luc. xiv, 12. ↩

Chapter 360 of 761