Skip to the text

Articulus 73

1. Quod eleemosynarum largitio sit actus caritatis. 2. De distinctione eleemosynarum. 3. Quæ sint digniores.

  1. ACTUS proinde exterior, ad illam virtutem refertur ad quam pertinet motivum talis actus.1 Motivum vero ad eleemosynam dandam est subvenire egenti: hoc autem ad misericordiam pertinet. Quum igitur, secundum ostensa, misericordia sit actus caritatis, constat quod etiam eleemosyna caritatis actus exsistat, misericordia mediante. Eleemosyna enim definitur, quod sit opus quo datur aliquid indigenti, ex compassione, propter Deum. Advertendum autem, quod aliquid dicitur actus virtutis dupliciter. Primo, materialiter, quemadmodum facere justa est actus justitiæ. Et talis actus virtutis sine virtute esse valet: nam multi injusti faciunt aliqua justa ex naturali ratione, vel timore, seu spe aliquid acquirendi. Secundo, dicitur actus virtutis formaliter, utpote actio justa eo modo quo justus agit, videlicet prompte, delectabiliter, et ob talem finem. Sic autem actus virtutis sine virtute non est. Sic itaque dare eleemosynas materialiter, sine virtute esse potest; dare autem eas formaliter, scilicet ob debitum finem et ut circumstantiæ exigunt, non est absque virtute. — Potest quoque eleemosyna ad justitiam pertinere, in quantum est opus satisfactorium. Nam idem actus virtutis qui est proprie unius virtutis elicitive, potest attribui alteri virtuti ut imperanti. Habet etiam eleemosyna rationem hostiæ, secundum quod offertur ad placandum Deum: et tunc imperatur a latria. Item ad liberalitatem pertinet, in quantum liberalitas removet passionem cupiditatis eleemosynam impedientis.

  2. Præterea eleemosyna duplex est, scilicet corporalis et spiritualis: et utraque dividitur in septem species. Unde species eleemosynæ corporalis hoc versu continentur:

Visito, poto, cibo, redimo, tego, colligo, condo.

Eleemosynæ quoque spirituales in isto:

Consule, castiga, solare, remitte, fer, ora.

Sic tamen, ut sub consilio intelligatur doctrina.

Distinctio enim eleemosynarum accipitur secundum diversos defectus proximorum: quorum quidam sunt corporales, alii spirituales. — Defectus autem corporalis est vel in vita, vel post vitam. Si in vita, aut est omnibus communis, aut alicui specialis. Si est communis, vel est interior, vel exterior. Interior duplex est: unus, cui subvenitur per alimentum siccum, et sic ponitur pascere esurientem; alter est cui succurritur per alimentum humidum, et sic potare sitientem est opus misericordiæ aliud. Defectus vero communis respectu exterioris auxilii, duplex est: unus, respectu tegumenti, et sic ponitur vestire nudum; alius, respectu habitaculi, et tunc ponitur suscipere seu colligere hospitem. Similiter si est defectus specialis: vel est ex causa intrinseca, sicut infirmitas, et sic ponitur visitare infirmum; vel ex causa extrinseca, et tunc ponitur redemptio captivorum.

Conformiter spiritualibus defectibus subvenitur dupliciter: Uno modo, poscendo a Deo auxilium: et sic ponitur oratio, qua pro aliis aliquis orat. Alio modo, impendendo humanum auxilium: et hoc tripliciter. Primo, contra defectum intellectus: et si est defectus intellectus speculativi, adhibetur remedium per doctrinam; si practici, datur remedium per consilium. Alio modo, est defectus ex parte passionum partis appetitivæ, inter quas tristitia maxima est, cui subvenitur per consolationem. Tertio modo, ex parte actus inordinati, qui tripliciter consideratur: Primo, ex parte peccantis, ex cujus voluntate procedit: et sic impenditur remedium per correptionem. Secundo, ex parte ejus in quem peccatur: et si peccatur contra nos, damus remedium ignoscendo; si vero contra Deum vel proximum peccatur, non est nostri arbitrii illud dimittere, secundum Hieronymum. Tertio consideratur actus inordinatus quoad sequelam ipsius, ex qua molestantur conviventes, etiam præter intentionem peccantis. Et tunc exhibetur remedium supportando onera aliorum, maxime eorum qui ex infirmitate peccant, juxta illud Apostoli ad Romanos: Debemus autem nos firmiores, imbecillitates infirmorum portare.2 Nec solum onera infirmorum, sed et graviora onera sunt portanda, secundum illud:3 Alter alterius onera portate.

Sciendum autem, quod Dominus sepulturam mortuorum non connumerat operibus misericordiæ, quia non confert homini quoad vitam præsentem. — Ad prædictas denique necessitates aliæ omnes reducuntur. Unde dirigere cæcum, sustentare claudum, reducitur ad visitationem ægrorum.

  1. Porro eleemosynæ spirituales, simpliciter loquendo, sunt corporalibus meliores, ob triplicem causam. Primo, ratione doni quod impenditur: quod quia spirituale est, corporalibus beneficiis præminet. Secundo, ratione ejus cui succurritur, scilicet spiritus, qui corpore exsistit nobilior: nam, sicut homo sibi ipsi magis providere debet in anima quam circa corpus; ita et proximo. Tertio, ratione actus: nam actus spiritualium eleemosynarum sunt spirituales, ideoque præstantiores censentur. Possunt tamen istæ eleemosynæ comparari secundum aliquem specialem eventum vel casum. Et sic quandoque corporalis eleemosyna esset spirituali præferenda: quemadmodum fame deficienti magis impendenda esset esca, quam doctrina: sicut secundum Philosophum, indigenti melius est ditari, quam philosophari.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 32. ↩

  2. Rom. xv, 1. ↩

  3. Galat. vi, 2. ↩

Chapter 361 of 761