Articulus 74
An eleemosyna corporalis habeat spiritualem effectum. 2. Utrum dare eleemosynam sit in præcepto. 3. An de necessario sit eleemosyna impendenda.
TRIPLICITER autem de ipsa eleemosyna corporali loqui possumus. Primo, secundum substantiam suam: et sic habet tantum corporalem effectum, supplendo videlicet necessitatem alterius. Secundo, ex parte causæ ejus, prout scilicet ex dilectione Dei et proximi prodit: et sic habet spiritualem fructum et meritum. Tertio, ex parte effectus: et tunc in tantum spiritualem fructum sortitur, in quantum eleemosynam sumens orat pro eleemosynam dante, quemadmodum scriptum est: Absconde eleemosynam in sinu pauperis, et ipsa orabit pro te.1 Itaque, quoniam in eleemosyna dependet potissime fructus spiritualis ex parte interioris affectus: ideo vidua illa dans duo minuta, plus omnibus dedit, maxime secundum suam proportionem.2
Præterea, quia dilectio proximi in præcepto est, ea quoque necesse est sub præcepto cadere, sine quibus dilectio impleri non valet. Ad dilectionem autem pertinet proximo nedum bonum velle, sed etiam facere, secundum illud Joannis : Non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate.3 Quod implere non possumus, nisi indigentiæ proximi succurramus : quod utique per eleemosynæ largitionem fieri habet. Propterea largitio eleemosynæ cadit sub præcepto. Præcepta vero sunt de actibus virtutum. Eo igitur modo eleemosynæ exhibitio in præcepto est, quo actus est de necessitate virtutis, utpote secundum quod recta ratio dictat et exigit : in qua est aliud considerandum ex parte eleemosynam dantis, et aliud ex parte recipientis. — Ex parte dantis considerandum, quod illud quod in eleemosynam erogandum est, sit ei superfluum, non solum quoad se ipsum in ordine ad Deum, sed etiam ad sibi commissos. Unde Salvator : Quod superest, inquit, date eleemosynam.4 Ex parte autem recipientis requiritur, quod necessitatem habeat : alias non esset ratio cur eleemosynam recipere. Quia tamen unus subvenire nequit omnibus necessitatem habentibus, non omnis necessitas obligat; sed illa sola in qua aliquis sustentari non potest. Nam in illo locum habet verbum Ambrosii : Si non paveris fame morientem, occidisti. Sic itaque dare eleemosynam de superfluo, est sub præcepto, et dare eleemosynam ei qui est in extrema necessitate. Alias autem est solum in consilio, sicut de quolibet meliori datur consilium.
Porro temporalia bona quamvis sint possidentis quantum ad proprietatem, tamen quoad usum debent esse illorum qui de eorum superfluo sustentari possunt. Unde Basilius ait : Si fateris ea tibi divinitus provenisse, an injustus est Deus, inæqualiter res nobis distribuens? Cur tu abundas, et ille mendicat, nisi ut tu bonæ dispensationis merita consequaris, ille vero patientiæ braviis decoretur? Est famelici panis quem tu tenes, nudi tunica quam in conclavi conservas, discalciati calceus qui penes te marcescit, indigentis argentum quod possides inhumatum. Tot injuriaris, quot dare valeres. Idem quoque ait Ambrosius (et habetur in Decretis, distinctione 47). At vero, omnis subventio proximi, ad præceptum de honoratione parentum reducitur.
- Præterea, necessarium dupliciter dicitur. Primo, illud sine quo aliquid esse non potest. Et de tali non est eleemosyna facienda, etiam in extrema necessitate : hoc enim esset sibi et pertinentibus ad se vitam subtrahere. Tamen magnæ personæ subveniendo, ex cujus conservatione res publica dependeret, etiam in isto casu laudabiliter aliquis sibi necessaria abstraheret, quamvis ex hoc mortem incurreret : nam bonum commune præferendum est bono privato. Secundo, necessarium dicitur, sine quo vita transigi non valet convenienter. Istud autem necessarium non consistit in indivisibili, quia si aliquid addatur vel diminuatur, non potest ultra judicari necessarium : et de isto necessario eleemosynam dare bonum est, caditque sub consilio, non autem præcepto. Inordinatum vero esset, si quis sibi de necessariis tantum subtraheret, aliis dando, quod de residuo secundum sui status decentiam vivere convenienter non posset : quia nemo inconvenienter vivere debet. Sed inde tria excepta sunt : primo, quum aliquis statum mutat, religionem intrando ; secundo, quando ista subtracta faciliter resarciri possunt; tertio, in necessitate extrema proximi.
Footnotes
Chapter 362 of 761