Articulus 75
An de illicite acquisitis eleemosyna fieri possit. 2. Quorum sit dare eleemosynam. 3. Quibus etiam danda. 4. Quomodo impendenda sit.
QUÆDAM proinde illicite acquisita, illicite servari non possunt, sed ei reddenda sunt a quo ablata sunt : et de his fieri non debet eleemosyna : ut sunt per furtum et rapinam adepta. Aliud est injuste acquisitum, quod nec retineri potest a possidente, nec restitui debet, quia unus contra justitiam acquisivit, et alius injuste dedit, quemadmodum in simonia : et tale bonum in eleemosynam erogandum est. Tertio, est aliquid illicitum, non quod acquisitio sit illicita, sed quoniam illud ex quo acquiritur, est illicitum : ut est merces meretricis, quæ vocatur turpe lucrum. Et tale acquisitum potest servari et in eleemosynas dari, non tamen in templo vel altari offerri, propter sacrorum honorem. De acquisitis quoque per aleas advertendum, quod si a furioso vel minore aliquid lucretur, vel etiam aliquis alium ad ludum trahat cupiditate lucrandi, aut fraudulenter lucretur, semper ad restitutionem tenetur, quia contra jus divinum agit in casibus istis. Si autem per jus positivum ludus alearum prohibitus est, tenetur lucrator restituere, nisi forte inductus sit a perdente : tunc enim non tenetur reddere ei, quoniam alter est indignus recipere ; nec tamen potest licite reservare tali jure durante : ideoque debet de hoc eleemosynam facere.
Præterea, qui in alterius potestate constitutus est, secundum superioris sui dispositionem regulari debet. Unde ea in quibus superiori subjicitur, dispensare non potest, nisi juxta superioris commissionem : et ergo nec eleemosynam facere potest, nisi illo sciente et permittente. Si autem aliquid habet in quo non subditur alteri, quoad hoc proprii juris est, et eleemosynam facere licet. Itaque monachus cui dispensatio a superiore commissa est, eleemosynam agere non debet nisi secundum illius commissionem. Quod si dispensationem non habet, eleemosynam facere non debet : quia nihil proprium habet nisi de licentia, vel expresse concessa aut certe probabiliter præsumpta : nisi in necessitatis articulo, in quo cuncta communia fiunt. Conformiter, si uxor habeat aliqua præter dotem, quæ ad onera matrimonii sustentanda ordinatur, videlicet ex proprio lucro aut alias acquisita, de hoc sine viri consensu eleemosynam facere potest : moderate tamen, ne vir depauperetur. De aliis bonis agere debet sicut de monacho dictum est. Vir quoque quum sit caput mulieris, etiam principalis est in dispensatione domesticæ rei. Si autem mulier est solum sponsa et nondum uxor, eleemosynam facere potest. Pariformiter filius non debet eleemosynam facere sine patris consensu, saltem probabiliter præsumpto, nisi forte modicam : et multo minus servus.
Denique, secundum Augustinum primo de Doctrina christiana, Qui sunt nobis magis conjuncti, quasi sorte quadam obvenit nobis ut eis potius benefacere ac providere debeamus. Ideoque, ceteris paribus, magis conjunctis atque propinquis eleemosynæ potius dandæ sunt. Verumtamen, in hoc discretionis moderamen servandum est. Nam multum sanctiori magisque indigenti et ad rei publicæ commodum magis utili, est eleemosyna amplius danda, quam personæ propinquiori, præsertim non multum conjunctæ. Eleemosyna quippe data personæ extraneæ sed sanctæ, magis meritoria esse potest ex parte recipientis, videlicet quia ille efficacius et fructuosius orat pro benefactore quam propinquus. Sed attendendo eleemosynæ meritum ex parte radicis unde nascitur, utpote caritatis donantis : sic eleemosyna propinquioribus data efficacior exsistit, quoniam ordo caritatis, per quem conjunctis primo benefacere decet, in ea magis servatur. Propter quod ait Apostolus : Si quis suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem non habet, et est infideli deterior.1
Insuper, advertendum quando et quomodo eleemosyna abundanter impertienda exsistat. Abundantia quippe eleemosynæ considerari potest : Primo, ex parte dantis, ut scilicet secundum proportionem facultatum suarum distribuat homo, juxta illud Tobiæ quarto :2 Si multum tibi fuerit, abundanter tribue. Et ista abundantia bona est. Secundo, ex parte recipientis : et hoc dupliciter. Primo, ut indigentiæ ejus sufficienter succurratur : et istud laudabile est. Alio modo, ut usque superfluitatem ei impendatur : et hoc malum foret. Nam secundum Ambrosium primo de Officiis, non debent simul effundi opes, sed dispensari : nisi in mutatione status, sicut Eliseus boves suos occidit, et pauperibus dedit. At vero, eis qui delicatius enutriti sunt, vel magis ingenui sunt, aut sine suo vitio in paupertatem ceciderunt, aut ætatis provectioris annos sortiti sunt, copiosior eleemosyna danda est, secundum prudentium discretionem.
Footnotes
Chapter 363 of 761