Articulus 76
1. Utrum fraterna correctio sit actus caritatis. 2. An sit in præcepto. 3. Utrum ad omnes se extendat, et non tantum ad prælatos.
PRÆTEREA peccatum dupliciter consideratur :1 primo, in quantum est nocivum peccanti; secundo, prout est læsivum vel scandalizativum aliorum, aut contra boni communis justitiam. Quum ergo delinquentis correctio sit quoddam remedium contra peccatum; ideo ista correctio, in quantum adhibetur peccato hominis prout peccatum est peccanti nocivum, est actus caritatis. Nam ejusdem virtutis rationisque est alicujus malum removere, et bonum ejus procurare. Peccatum autem est malum animæ : et ergo fraterna correctio est multo amplius actus caritatis, quam infirmitatis curatio, aut paupertatis relevatio. Correctio autem, in quantum ordinatur contra peccatum prout est aliis et bono communi nocivum, est proprie actus justitiæ. Prima vero correctio proprie appellatur fraterna correctio. Nec ei opponitur fraterna supportatio : nam supportamus fratris defectum, dum contra eum non turbamur; et hinc sequitur pia atque fraterna correctio.
Denique præcepta negativa obligant semper et ad semper, quia prohibent actus peccatorum : actus autem peccatorum nunquam fieri debent. Præcepta autem affirmativa non obligant ad semper, quia præcipiunt actus virtutum : actus vero virtutum non semper, sed cum debitis circumstantiis, debent fieri, videlicet ubi, quando, quomodo et quare. In his quoque circumstantiis maxime attenditur quare aliquid fiat, scilicet ratio finis, qui est bonum virtutis. Quod si aliqua circumstantia omittatur quæ non penitus corrumpit actum virtutis, non est contra præceptum. Fraterna autem correctio ordinatur ad emendationem fratris. Ideoque eo modo cadit sub præcepto, quo ad hunc finem necessaria est : non autem pro quolibet loco, tempore, vel ut delinquens semper et ubique corripiatur; sed secundum circumstantias debitas. Et quoad hoc ait Augustinus libro de Verbis Domini : Si neglexeris corrigere, pejor factus es eo qui peccavit. Qui etiam in libro de Correptione dicit : Nescientes quis pertineat ad numerum prædestinatorum, et quis non, sic affici debemus caritatis affectu, ut omnes velimus salvos fieri. Et ideo omnibus debemus fraternæ correctionis officium impendere, sub spe divini auxilii. Et præceptum istud ad honorationem parentum reducitur : sicut et quodlibet beneficium proximo impertiendum.
Porro fraterna correctio tripliciter omittitur. Primo, meritorie ex caritate, quando opportunum tempus exspectatur, vel timetur ne delinquens deterior fiat. Secundo omittitur cum mortali peccato, videlicet ex timore pœnæ corporalis, vel cupiditate, aut simili causa : quæ non sunt fraternæ caritati præferenda. Tertio, cum peccato veniali, quando videlicet prædictæ causæ hominem ad corripiendum tardiorem efficiunt, non tamen omnino avertunt. Agnoscendum insuper, quod illi qui nobis commissi sunt, non sunt exspectandi, sed requirendi ut corripiantur. Alii vero requirendi non sunt; sed pro loco, tempore et causa corripiendi exsistunt.
- Præterea fraterna correctio, in quantum est actus caritatis, ad omnes caritatem habentes pertinet. Sed prout est actus justitiæ, est prælatorum, quibus incumbit non jam dumtaxat admonere, sed etiam punire. Et quamvis non quilibet sit alio superior, tamen omnis delinquens, in quantum delinquens, inferior est corripiente: qui quoad hoc, sanum judicium habet; et ita alteri, quamvis simpliciter superiori, hanc spiritualem eleemosynam impendere valet.
Footnotes
-
Quæstio 33. ↩
Chapter 364 of 761