Articulus 77
An subditi teneantur prœlatos corrigere. 2. Utrum peccatores possint corrigere.
An etiam a correctione cessandum sit, ne correptus deterior fiat.
NUNC dictum est, quemadmodum fraterna correctio uno modo sit actus caritatis; alio modo est actus justitiæ. Primo igitur modo debent subditi prælatum corripere. Quia tamen actus virtuosi sunt debitis circumstantiis adornandi, correctio ista fieri non debet proterve aut dure, sed reverenter et cum mansuetudine, sicut Apostolus docet:1 Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem. Qui etiam Colossensibus scribit ut prælatum suum admoneant, dum ait:2 Dicite Archippo, Ministerium tuum imple. Unde Augustinus in Regula sua dicit: Et prælati vestri misereamini, qui quo inter vos in loco superiori, tanto in periculo majori versatur. Si autem fidei aut rei publicæ imminet periculum, tunc prælatus esset manifeste redarguendus: quemadmodum Paulus ait de Petro, In faciem restiti ei, scilicet Petro:3 quia in defensione fidei et boni communis ei par exstitit. Et in eo, secundum Augustinum, Petrus posteris exemplum reliquit, ne ipsi a subditis corripi spernant. Ex his insuper constat, quod Dionysius Demophilum monachum juste redarguit, quia Demophilus superiorem, videlicet sacerdotem, irreverenter correxit, eumque de ecclesia expulit.
Præterea, quum delinquentem corripere sit ejus qui habet sanum judicium; ideo peccator per peccatum sibi defectum ingerit, ut minus idoneus sit ad corripiendum. Quia tamen peccatum non penitus aufert bonum naturæ; ideo peccator si cum humilitate corripiat, non peccat, quamvis se per hoc condemnabilem esse ostendat. Est autem ejus correctio minus idonea propter tria. Primo, propter peccatum præcedens, ad corripiendum indignus efficitur, maxime si sit in majori peccato quam alter, vel in mortali, secundum Hieronymum. Secundo, propter scandalum. Videtur enim, quod peccator corripiat non ex caritate, sed ostentatione, secundum Chrysostomum: quia videtur per suam doctrinam proprium peccatum velle celare. Tertio, propter ejus superbiam: nam corripiendo alium, videtur se illi præferre.
Amplius autem, correctio quæ est actus justitiæ et ad prælatos pertinens, non est propter turbationem seu pejorationem peccantis deserenda. Illa enim habet vim coactivam: et ergo per eam compellendus est delinquens per pœnas ut a peccato desistat, si propria sponte cessare contemnit. Secundo, quia licet peccans incorrigibilis sit, tamen ex ejus correctione bono communi utilitas provenit, dum servatur ordo justitiæ, et ejus exemplo ceteri deterrentur. — Porro correctio fraterna, quæ est actus caritatis, cujus finis est fratris emendatio, non habens citationem vel coactionem, sed simplicem fraternam admonitionem, deserenda est quando verisimiliter æstimatur quod delinquens ex correctione durior fieret. Quod autem primo modo non sit correctio deserenda, hinc patet, quod judex non omittit damnationis ferre sententiam in peccantem propter ejus aut amicorum ipsius turbationem. Sed secundo modo correctio omittitur, non timore illo ne correctus contumelias reddat, sed ne tractus ad odium pejor fiat. nem præcedat. — Denique his non obviat quod in capitulis religiosorum proclamationes fiunt sine prævia admonitione : quia proclamationes hujusmodi sunt solum de levibus culpis, quæ famæ non derogant; et ergo sunt potius commemorationes oblitarum culparum, quam accusationes vel denuntiationes. Si autem frater diffamaretur ex aliquibus gravibus sibi objectis, contra præceptum Christi ageret talis proclamator. Porro, si prælatus præcipiat subditis ut referant ei si quid corrigendum agnoverint, intelligendum est tale præceptum, salvo ordine correctionis fraternæ, scilicet antea admonendo peccantem : alioqui magis obediendum est Deo quam prælato. Si vero aliter prælato obediatur, tam ipse ei obediens quam præceptor peccat.
Footnotes
Chapter 365 of 761