Articulus 78
Quomodo secreta correctio denuntiationem publicam præcedere debeat. 2. Qualiter etiam testium inductio præcedere habeat.
PECCATA quædam sunt publica : et in talibus non solum emendationi peccantis, sed aliis quoque providendum est, ne scandalizentur. Ideoque hæc statim publice arguenda sunt, quemadmodum ad Timotheum ait Apostolus : Peccantem coram omnibus argue, ut ceteri timorem habeant :1 quod secundum Augustinum, de publicis peccatis est dictum. Alia autem peccata sunt occulta : et hæc duplicia sunt. Nam quædam sunt in nocumentum aliorum corporale vel spirituale : ut si quis occulte tractet quomodo civitatem comburat, aut fideles a fide avertat. Et in his statim ad denuntiandum proceditur : nisi quis probabiliter putaret, quod talem peccantem per occultam correctionem a malo avertere posset. Alia vero peccata occulta sunt solum in malum peccantis, et ejus in quem peccatur, qui a peccante læditur saltem ex ipsa notitia : nam si peccans te offendat coram aliis, non tantum peccat in te, sed et in alios quos conturbat. Itaque in peccatis hoc ultimo modo occultis, locum habet quod ait Dominus : Si peccaverit in te frater tuus, etc. Unde tunc solum ad hoc conandum est ut peccanti succurratur quantum ad conscientiam;2 sic tamen ut fama ejus conservetur, quæ ad multa est utilis : quoniam propter timorem diffamiæ multi retrahuntur a malo; et rursus, quia uno diffamato, alii infamantur. Sed ex quo conscientia præferenda est famæ, voluit Christus ut conscientia fratris a peccato liberetur cum dispendio famæ, quando simpliciter corrigi renuit. Unde de necessitate præcepti par est, ut secreta admonitio publicam denuntiatio-
B
- Præterea ab uno extremo in aliud convenienter transitur per medium. Sicut ergo Christus voluit in correctione fraterna principium esse occultum, videlicet admonitionem secretam, finem autem manifestum, scilicet denuntiationem; sic inter duo hæc voluit esse testium inductionem quasi medium, quatenus peccatum primo paucis indicetur qui possint prodesse, et non obesse, ut saltem sine communi diffamia frater emendetur. Et illud intelligendum est, non solum quando peccans secretam admonitionem recipit, ut aliqui asserunt. Nam Augustinus ait in Regula, quod peccatum non debet occultari, ne in corde putrescat. Et ergo si quis post secretam admonitionem semel vel pluries factam non se emendat, ad testium inductionem procedendum est, quantumcumque peccatum occultum sit. At vero ista inductio testium tripliciter potest intelligi : primo, ut per eos ostendatur id esse peccatum, de quo frater corripitur; secundo, ad convincendum fratrem de actu, si actus reiteretur; tertio, ad ostendendum quod corripiens fecit quod in se fuit. Amplius autem, quod Augustinus ait in Regula, primo peccatum esse revelandum prælato quam testes
C D inducendos, accipiendum est de prælato ut est quædam singularis persona, non autem secundum quod est loco judicis atque Ecclesiæ.
Footnotes
Chapter 366 of 761