Skip to the text

Articulus 79

  1. Quomodo Deus possit odiri. 2. Quod odium Dei sit maximum omnium peccatorum. 3. Qualiter etiam odium proximi sit peccatum.

Quæstio 34. 1. ODIUM denique est motus appetitivæ potentiæ, cujus operatio semper ex aliqua apprehensione procedit. Deus vero dupliciter agnoscitur. Uno modo, secundum se ipsum, quando videlicet ejus essentia videtur : et ita videtur in patria. Quum ergo Deus sit ipsa bonitatis essentia, odio haberi non potest ab his qui eum hoc modo cognoscunt, quoniam de ratione boni est ut ametur. Secundo modo, apprehenditur Deus per suos effectus. Divinorum autem effectuum aliqui nullo modo possunt esse contrarii voluntati, sicut esse, vivere, et intelligere. Ideoque quando apprehenditur Deus ut auctor horum effectuum, odiri non valet. Alii autem effectus Dei sunt contrarii voluntati perversæ : quemadmodum inflictio pœnæ, prohibitio culpæ. Propterea, secundum quod Deus apprehenditur ut mali punitor, itemque culpæ prohibitor, odio haberi potest.

  1. Præterea, secundum Philosophum octavo Ethicorum, Optimo opponitur pessimum. Sicut ergo caritas Dei est maxima virtus, sic odium Dei est summum peccatum. Rursus, peccatum formaliter in aversione a Deo consistit. Hæc autem aversio primo modo atque per se designatur in odio Dei ; in aliis vero peccatis est quasi participative. Illud vero quod est per se, est majus et potius ceteris. Unde odium Dei est maxime peccatum in Spiritum Sanctum : non tamen numeratur inter species peccati in Spiritum Sanctum, quoniam reperitur communiter in omnibus illis.

  2. Insuper, quum odium contrarietur amori, tantum habet odium de ratione mali, quantum amor de ratione boni. Proximus autem amandus est secundum illud quod a Deo habet, videlicet secundum naturam et gratiam ; non autem secundum illud quod habet a se ipso et dæmone, scilicet peccatum justitiæque defectum. Itaque licet proximum odio haberi secundum culpam et defectum, non autem secundum naturam et gratiam. Sed hoc modo proximum odio habere, est eum vere diligere : nam ejusdem rationis est ut velimus alicujus bonum, et odiamus ejus malum. Ideo odium proximorum si simpliciter accipiatur, semper est peccatum.

Chapter 367 of 761