Articulus 80
- Utrum odium sit gravius homicidio. 2. An sit vitium capitale. 3. Ex quo vitio capitali procedat.
C 1. ADVERTENDUM præterea, quod peccatum in proximum commissum, ex duobus rationem mali sortitur : primo, ex inordinata voluntate peccantis ; secundo, ex nocumento alicui illato. Odium itaque omnium peccatorum quæ in proximum fiunt, est maximum primo modo, quia per ipsum deordinatur voluntas hominis, quæ est potissimum in homine : cujus inordinatio est radix peccati. Nam quidquid culpæ inest actui exteriori, ab interiori inordinatione dependet. Imo hominis occisio non est peccatum, nisi originaliter propter inordinatum occidentis affectum : ut si ignoranter vel zelo justitiæ homo interficiatur. Sed attendendo gravitatem peccati ex parte nocumenti quod alicui infertur : sic homicidium et aliqua exteriora mala, odio graviora exsistunt.
Præterea vitium capitale vocatur, ex quo frequentius alia oriuntur. Vitium vero est contra naturam hominis prout est rationalis naturæ. Bonum autem naturæ non subito, sed paulatim per peccatum corrumpitur. Primo equidem, receditur ab eo quod est minus secundum naturam, quod etiam minus innaturale est; sed ultimo, ab eo quod est maxime secundum naturam. Quod enim est primum in constructione, est ultimum in destructione seu resolutione. Quemadmodum igitur bonum diligere, præsertim divinum, et secundario proximum, est maxime secundum naturam; sic odire id ipsum, est maxime contra naturam. Unde, sicut boni hujus dilectio est prima virtutum, sic odium ejus est quasi ultimum vitiorum: ideoque odium non est vitium capitale.
Denique, quum odium sit ultimum in progressu peccati, eo quod opponitur dilectioni qua naturaliter diligitur proximus, ideo ex invidia formaliter et proprie nascitur, quamvis nascatur ex ira dispositive. Quod enim quis ab eo quod est naturale recedit, hinc contingit quod aliquid innaturale vitare intendit. Omne autem animal sicut naturaliter diligit delectationem, sic naturaliter fugit tristitiam, secundum Philosophum decimo Ethicorum. Ideoque sicut ex delectatione nascitur amor, sic ex tristitia oritur odium. Eos nempe qui nos contristant, incitamur odire, in quantum sub ratione mali apprehenduntur. Quumque invidia sit de bono alterius quædam tristitia, constat quod odium ex invidia directe secundum rationem sui objecti nascatur. At vero, secundum Philosophum secundo Rhetoricæ, non invidemus his qui multum distant a nobis, sed qui nobis propinqui sunt. Propterea odium Dei non potest esse inter prima peccata, sed odium proximi ipsum præcedit. Unde odium Dei oritur ex invidia mediante odio proximi.
Chapter 368 of 761