Skip to the text

Articulus 81

  1. Quod acedia sit peccatum. 2. An sit peccatum speciale. 3. An mortale. 4. An capitale.

  2. ACEDIA autem gaudio caritatis opponitur.1 Est enim, secundum Damascenum, tristitia animum aggravans, sic ut nihil boni agere libeat, quia est quoddam tædium animi et torpor mentis, bona inchoare negligentis. Talis autem tristitia semper est mala: quandoque quidem secundum se, interdum vero secundum effectum. Tristitia namque de apparenti malo et vere bono, secundum se mala est: sicut econtrario delectatio mala est, quæ de apparenti bono et vere malo concipitur. Spirituale autem bonum, est vere bonum: ideoque de eo tristitia per se mala est. Insuper, tristitia quæ est de vere malo, videlicet defectu vel peccato, secundum effectum est mala, si hominem sic gravet, ut a bono impediat. Acedia ergo, ut nunc sumitur, videlicet pro vitio, non pro passione, est dupliciter mala, videlicet in se et in suo effectu. Et ergo peccatum est.

Causatur autem ista tristitia seu acedia quandoque ex quodam contemptu: quando homo bona sibi divinitus data parvi pendit et spernit, et aliorum bona immoderate extollit, ac per hoc acediam incidit, qua bona agere tædet. Unde debet homo sic aliorum dona et gratias magni pendere, ut bona sibi a Deo provisa nequaquam contemnat. Porro, secundum Cassianum, acedia non declinando, sed resistendo superanda est. Nam omnia vitia tunc fugiendo melius superantur, quando cogitatio eo amplius præbet incentivum peccati quo magis continuatur, quemadmodum in gula atque luxuria. Resistendo autem peccata vincenda sunt, quando cogitationis perseverantia tollit incentivum peccati. Et sic de acedia est. Nam quanto de spiritualibus bonis diutius cogitamus, tanto placentiora redduntur: ex quo cessat acedia.

  1. Denique, quum acedia gaudio opponatur: sicut gaudium est delectatio consequens actum caritatis de bono divino; sic acedia est tristitia quædam de bono spirituali secundum quod est divinum. Et inde habet rationem vitii specialis, quia respicit bonum spirituale, non absolute, sed in quantum divinum. Omnia namque spiritualia bona in primum divinumque bonum ordinantur: et ergo de eis habetur speciale peccatum, si fastidiantur, quod vocatur acedia secundum comparationem ad divinum bonum.

  2. Insuper, acediam constat ex suo genere esse mortale peccatum, quia caritati directe opponitur: est enim tædium operandi in spiritualibus rebus. Sed sicut in aliis peccatis ex genere suo mortalibus primi motus, qui scilicet in sensualitate sistunt nec plenum rationis consensum accipiunt, non sunt mortales sed veniales; sic etiam, si propter rebellionem carnis contra spiritum oriatur in sensualitate acediæ motus, est veniale peccatum, donec consenserit ratio. Nam ratio est principium virtutis et culpæ humanæ. Si vero consenserit ratio in horrorem et fugam ac detestationem spiritualis boni, mox peccatum erit mortale. Et contrariatur acedia præcepto de sanctificatione sabbati, in quo prout est præceptum morale, præcipitur quies mentis in Deo: cui acedia opponitur, quum sit tristitia animi de bono divino.

  3. Amplius autem, quum vitium capitale dicatur ex quo frequenter alia oriuntur secundum rationem causæ finalis, elucescit acediam esse vitium capitale. Nam sicut propter delectationem homo multa agit, vel ut eam consequatur, aut ex impetu delectationis in actum prosiliens; sic propter tristitiam multa efficit homo, vel ut eam vitet, vel ex pondere atque gravamine ejus ad illicita agenda prorumpens. — Habet autem acedia sex filias, secundum Gregorium, quæ sunt: pusillanimitas, desperatio, torpor, rancor, evagatio mentis, et malitia. Et sumitur torpor, quando homo circa præcepta pigrescit; pusillanimitas vero, quum quis ad consilia perfectionis tædiosus efficitur. Rancor quoque hic capitur pro indignatione contra eos qui hominem ad spiritualia bona inducere volunt; malitia, pro impugnatione spiritualis boni. Quia enim, secundum Philosophum octavo Physicorum, nullus diu sine delectatione manere potest; ideo acediosus, quia in spiritualibus non delectatur, ad alia se convertit, et ad corporalem delectationem, secundum Philosophum decimo Ethicorum. Et sic ex acediæ vitio multa pessima germina pullulant, quæ fortiter resistendo et ad spiritualia se aptando superare oportet. Porro, secundum Isidorum, de acedia oriuntur septem filiæ, quæ sunt: otiositas, somnolentia, importunitas mentis, inquietudo corporis, instabilitas, verbositas, curiositas.

Footnotes

  1. Quæstio 35. ↩

Chapter 369 of 761