Articulus 82
De invidia: 1. Quid sit. 2. An sit peccatum mortale. 3. An capitale. 4. De filiabus invidiæ.
- DAMASCENUS autem libro secundo, ponit invidiam tristitiæ speciem.1 Objectum autem tristitiæ est proprium malum. Bonum vero alterius apprehendi potest ut proprium malum: et sic potest de illo haberi tristitia. Quod dupliciter accidit. Primo, quum quis tristatur de bono alterius, in quantum sibi ex hoc imminet aliquod nocumentum: sicut aliquis tristatur de gaudio inimici, timens lædi aut opprimi ab ipso. Et istud est effectus timoris, non autem invidia, secundum Philosophum secundo Rhetoricæ. Alio modo bonum alterius apprehenditur ut minorativum propriæ excellentiæ, honoris, et gloriæ: et ita tristatur invidus de bono alterius. Unde proprie invidia est de his in quibus gloria consistit, et de quibus homo honoratur, secundum Philosophum. Sic ergo bonum sub ratione mali apprehensum esse potest objectum tristitiæ. — Denique, secundum Philosophum secundo Rhetoricæ, homo invidet ei qui sibi similis est, et non multum a se distans: quia ad illorum quibus multum dispares sumus, honorem vel statum non adspiramus. Sic quoque similitudo est causa delectationis atque tristitiæ, sicut et amoris ac odii, sed opposito modo: nam per se causat delectationem et amicitiam in quantum voluntati concordat; tristitiam vero ac odium, secundum quod bonum alterius, proprii boni diminutivum putatur. Ex his patet, quod amatores honoris sunt amplius invidi. Deinde pusillanimes: quia omnia reputant magna; et quidquid boni acciderit alteri, arbitrantur illum se multum excedere. Et ergo in libro Job dicitur:2 Parvulum occidit invidia. Dicit quoque Philosophus, quod senes junioribus invident.
Denique de bono alterius quatuor modis tristitia concipi potest. Primo, ut jam dictum est, quando ex bono alterius aliquis sibi vel suis nocumentum timet. Et sic, secundum Gregorium, lætari possumus de ruina inimici et de ejus exaltatione tristari sine peccato, quando mali sublimatio opprimit bonos, ejusque dejectio eripit eos. Alio modo, dolemus de bono alterius, non quia ille habet, sed quoniam nobis deest. Et hæc tristitia dicitur zelus: et est bona, quando est de bonis honestis; si autem sit de bonis temporalibus, esse potest bona et mala. Hanc quoque tristitiam appellant Sancti bonam invidiam, ex qua homo incitatur ad proficiendum cum perfectioribus. Tertio, contingit tristari de bonis alterius, quia est eis indignus. Et hæc tristitia de bonis honestis haberi non valet, quia talia faciunt hominem justum et dignum; sed est, secundum Philosophum, de divitiis: et hanc tristitiam ipse dicit bonam, et nominat nemesim. Sed fides prohibet eam, quemadmodum scriptum est: Noli æmulari in malignantibus.3 Cujus ratio datur, quia fides considerat temporalia bona in ordine ad bona æterna, et in quantum secundum occultam divinæ providentiæ dispositionem dignis atque indignis proveniunt. Sed Philosophus consideravit ea secundum se. Quarto, tristatur aliquis de bono alterius, in quantum excedit ipsum in bonis. Et hæc est proprie invidia: et est semper malum, quia de illo dolet de quo gaudere oportet, videlicet de bono alterius.
Præterea, quum ratio objectalis invidiæ sit contraria caritati, patet ipsam invidiam esse mortale peccatum. Nam sicut caritas gaudet de bonis proximi, sic invidia de eisdem tristatur. Verumtamen primi motus invidiæ, qui rationem non attingunt, sunt venialia mala. Proprie autem invidia opponitur misericordiæ, quæ est actus caritatis. Nam ad misericordiam spectat de alterius malo dolere et ei succurrere: cujus oppositum invidus agit.
At vero, sicut acedia est tristitia de bono spirituali divino, sic invidia est tristitia de proximi bono. Ideoque, sicut acedia ponitur vitium capitale, propter causas in proximo articulo positas; sic invidia est vitium capitale dicenda. Nec obstat quod invidia est inanis gloriæ filia: quia secundum Gregorium, vitia capitalia sic sibi cohærent, ut unum non nascatur nisi ex alio. Superbia quippe inanem gloriam gignit, ex qua ultra invidia manat. Verumtamen, nec Cassianus in libro de
Institutis cœnobiorum, nec Isidorus, ponunt invidiam inter capitalia vitia: forte ideo, quia ipsa manifeste ex alio vitio oritur. 4. Porro numerus filiarum invidiæ sic sumitur: nam in invidia est principium, medium, et finis. Principium est, ut quis alterius gloriam minuat: et hoc, vel in occulto, et sic est susurratio; vel in aperto, et tunc est detractio. Medium est ipsa facultas invidentis: qui quandoque potest minuere alterius gloriam, et tunc est exsultatio in adversis; interdum non potest, et sic est afflictio in prosperis proximi. Unde sic est afflictio ista uno modo ipsa invidia, in quantum quis dolet de bonis proximi, secundum quod gloriam aliquam habent bona ejus; sed in quantum prospera veniunt contra conatum invidentis, sic est filia invidiæ. Finis vero invidiæ est in eo qui invidet, scilicet odium: quia sicut bonum delectans causat amorem, sic malum contristans introducit odium. Quinque ergo sunt filiæ invidiæ.
Footnotes
Chapter 370 of 761