Articulus 83
- De peccato discordiæ. 2. De origine ejus.
QUÆSTIO 37. 1. CONCORDIA insuper est actus caritatis, quæ diversorum corda in unum conjungit, primo et maxime in bonum divinum, secundario autem in proximi bonum. Quia ergo discordia concordiæ oppositur, palam est ipsam esse peccatum. Dupliciter vero concordia per discordiam tollitur. Primo, per se : quando videlicet aliquis ex intentione et scienter discordat ab alio in bono divino, vel proximi, in quo concordare deberet. Et hoc ex suo genere est peccatum mortale, propter contrarietatem ad caritatem. Secundo, per accidens : quando scilicet aliqui in principali bono consentiunt, sed in aliquibus quæ sunt circa illud dissentiunt, eo quod unus æstimat istud quod sibi videtur melius, alius aliud. Et hæc est præter intentionem; nec est peccatum neque caritati oppositur, nisi sit cum errore circa ea quæ sunt de necessitate salutis, vel aliquis pertinaciter suæ æstimationi adhæreat. Discordia ergo quandoque est ex peccato unius, interdum quoque ex amborum peccato. Ex his patet, quod discordia Pauli et Barnabæ non erat peccatum, quia erat per accidens; nec fuit circa ea quæ sunt de necessitate salutis. Denique, est quædam concordia mala, quæ est unio voluntatum in malo : quæ non est vera concordia; et hanc per oppositam discordiam rumpere, non est peccatum. Sic enim Paulus inter Pharisæos et Sadducæos discordiam fecit. Non enim tenemur alterius cordi consentire, nisi in quantum illud se Deo conformat.
- Amplius autem, quum discordia sit segregatio voluntatum, patet eam ex superbia aut inani gloria nasci, in quantum unusquisque proprio sensui vel voluntati immoderate adhæret, atque alterius affectioni propriam præfert. Unde discordia non est vitium capitale.
Chapter 371 of 761