Skip to the text

Articulus 84

  1. Quando contentio sit mortale peccatum. 2. Cujus vitii filia sit.

  2. QUEMADMODUM discordia contrarietatem importat in motibus voluntatis, sic contentio contrarietatem in locutione designat. Contrarietas autem loquentis uno modo pensatur ex intentione loquentis et contendentis; secundo, ex modo loquendi. Quoad primum, considerandum est an aliquis resistat veritati vel falsitati; quoad modum autem contrariandi, attendendum est utrum talis modus negotiis atque personis conveniat. Contentio itaque quæ est impugnatio veritatis cum inordinato modo, est mortale peccatum. Et ita Ambrosius accipit eam, dicens : Contentio est impugnatio veritatis cum confidentia clamoris. Contentio demum quæ est falsitatis impugnatio cum moderata acrimonia, est laudabilis. Quod si modus excedatur, erit veniale peccatum, nisi in tantum excedatur quod alii scandalizentur. Unde Apostolus : Noli (inquit) verbis contendere;1 ad nihil enim utile est, etc. Porro contentio quæ non est cum intentione veritatem impugnandi, sed dum quisque defendit quod sibi verum apparet, non est perfecta contentio, nec mortale peccatum. Et talis inter Christi Apostolos facta est, quando nondum spirituales exstiterant.2 Sumendo itaque contentionem secundum perfectam rationem, quæ est mortale peccatum, ille contendit in judicio, qui justitiæ veritatem impugnat; et in disputatione, qui doctrinæ veritati rebellat. Et hoc est mortale peccatum. Si tamen sit talis impugnatio solum cum quadam acrimonia vocis, non est semper mortale peccatum.

  3. Agnoscendum quoque, quod propter eamdem causam qua discordia est superbiæ vel inanis gloriæ filia, quæ in proximo expressa est articulo, etiam contentio filia est superbiæ aut inanis gloriæ.

Footnotes

  1. II Tim. II, 14. ↩

  2. Luc. XXII, 24. ↩

Chapter 372 of 761