Skip to the text

Articulus 85

  1. Quod schisma sit speciale peccatum. 2. Utrum sit gravius infidelitate. 3. De potestate schismaticorum. 4. De pœna eorumdem.

  2. SECUNDUM Isidorum autem, schisma a scissura animorum acceptum est.1 Scissio vero unitati opponitur. Ideoque peccatum schismatis dicitur, quod per se ac directe unitati opponitur. Nam in naturalibus atque moralibus id quod est per se, constituit speciem. Sed in moralibus illud vocatur per se, quod directe intenditur; et quod præter intentionem contingit, per accidens appellatur. Schisma igitur speciale peccatum est, ex eo quod intendit se quis ab unitate separare, quam caritas facit: quæ non solum unam personam alteri, sed etiam totam Ecclesiam in vinculo dilectionis unitateque spiritus servat. Propterea schismatici proprie sunt qui se sponte et ex intentione ab unitate Ecclesiæ segregant. Porro Ecclesiæ unitas in duobus consistit: in connexione videlicet membrorum Ecclesiæ ad invicem; et item in ordinatione omnium membrorum Ecclesiæ ad unum caput, quod est Christus, cujus in terra vicem gerit Papa. Unde schismatici sunt, qui summo Pontifici contemnunt subesse, vel membris sibi subjectis renuunt communicare: et hoc ex rebellione et pertinacia atque malitia. Unde Augustinus in libro contra Faustum, ait: Schisma est eadem opinantem, atque eodem ritu quo ceteri Deum colentem, solo congregationis dissidio delectari. Propter quod, sicut hæresis opponitur fidei, sic schisma ecclesiasticæ caritatis unitati. Omnis autem hæreticus est schismaticus, sed non econtrario. Schisma tamen est via ad hæresim. Et secundum Hieronymum, quamvis in principio ab hæresi differat, tamen nullum schisma est quin aliquam sibi hæresim fingat, ut recte ab Ecclesia recessisse putetur.

  3. Præterea peccatum aliquod dupliciter alio gravius dicitur: uno modo, secundum speciem; alio modo, secundum circumstantias. Prima autem gravitas est simpliciter major, quia attenditur ex parte objecti. Illud itaque peccatum secundum se gravius est, quod majori bono opponitur. Sed infidelitas contrariatur ipsi Deo, secundum quod in se ipso consideratur, videlicet in quantum est veritas prima, cui fides innititur; schisma autem opponitur unitati Ecclesiæ, quæ est quoddam bonum particulare creatum et minus divino bono. Unde simpliciter infidelitas, seu hæresis, gravius peccatum est schismate: quamvis ex circumstantia quidam schismaticus gravius peccare possit quodam hæretico, vel propter majorem contemptum, aut majus periculum quod inducit, aut simile aliquid. Sciendum quoque, quod sicut odium opponitur caritati secundum suum principale objectum, quod est Deus; sic schisma caritati opponitur ratione secundarii sui objecti, quod est proximus.

  4. Insuper agnoscendum, quod duplex est spiritualis potestas, videlicet sacramentalis, et jurisdictionalis. Sacramentalis est, quæ per aliquam consecrationem confertur. Omnes vero consecrationes Ecclesiæ sunt immobiles: ut etiam in rebus inanimatis videmus. Nam altare semel consecratum non denuo consecratur, nisi dissipatum destructumque fuerit. Quamvis ergo homo consecrationem aliquam habens, in hæresim aut schisma labatur, tamen potestas ista in ipso essentialiter manet: unde rediens non rursus consecratur. Sed quoniam potestas inferior agere debet secundum ordinem potestatis superioris, et prout ab illa movetur; ideo hæretici atque schismatici usum potestatis sacramentalis amittunt, nec uti ea licite possunt. Quod si usi fuerint, ipsorum potestas in sacramentalibus effectum habebit: nam in talibus non agit homo nisi ut instrumentum Dei. Ideoque effectus sacramentales propter malitiam ministri, quantumcumque maligni, non excluduntur. Unde quod Cyprianus in epistola ait:

Novatianus, qui nec unitatem spiritus, nec conventionis pacem observat, et se ab Ecclesiæ vinculo atque a sacerdotum collegio separat, nec episcopi potestatem habere potest, nec honorem : de usu potestatis intelligi debet. — Porro potestas jurisdictionalis est quæ ex simplici injunctione hominis donatur. Et illa non immobiliter adhæret : unde nec in hæreticis et schismaticis manet. Propter quod nec absolvere, nec excommunicare, nec indulgentias facere possunt : quod si fecerint, nihil actum est.

  1. Denique, quoniam pœna correspondere debet culpæ, et per eadem quis puniendus est per quæ peccat; ideo sicut schismatici se ab unitate Ecclesiæ separant, sic justum est ut excommunicationem incurrant. Et iterum, quia se capiti Ecclesiæ subdere nolunt, æquum est ut temporali potestate coerceantur. Dicitur enim causa 23, quæstione 5 : Divinæ et mundanæ leges statuerunt, ut ab Ecclesiæ unitate divisi, et pacem ejus perturbantes, a sæcularibus potestatibus comprimantur. Verumtamen in necessitatis articulo posset a schismatico Baptismus recipi, imo a quolibet, quamvis pagano. Patet itaque, quando schismatici per excommunicationem non corriguntur, addendum esse brachii sæcularis flagellum. Quando tamen una pœna est sufficiens, non est alia adjicienda.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 39. ↩

Chapter 373 of 761