Articulus 86
- An aliquod bellum sit licitum. 2. Utrum clericis liceat bellare. 3. An etiam liceat uti insidiis in bellis. 4. An in die festo pugnare liceat.
Quæstio 40. 1. AD hoc autem quod bellum sit licitum, tria requiruntur. Primo, auctoritas principis. Nam privatæ personæ non licet bellum movere, quia potest jus suum in judicio superioris prosequi. Item non pertinet ad eam, multitudinem convocare : quod in bello fieri oportet. Unde libro vicesimo secundo contra Manichæum, Augustinus exponens illud Evangelii, Omnis qui acceperit gladium, etc., dicit quod ille accipit gladium, qui sine superiori et legitima potestate hoc agit.1 Itaque, quia principibus commissa est cura rei publicæ, intestinos atque extraneos hostes compescere habent. Secundo, exigitur causa justa. Tertio autem, intentio bellantium recta : quia nocendi cupiditas, ulciscendi crudelitas, implacabilis animus, feritas rebellandi, libido dominandi, atque similia, juste culpantur. Illud autem quod Dominus ait, Ego dico vobis non resistere malo, et alia talia, servanda sunt solum secundum præparationem animi.2
Præterea ad bonum socialis vitæ humanæ multa necessaria sunt, nec possunt singula a singulis convenienter exerceri, secundum Philosophum in Politicis. Unde qui majoribus rebus deputantur, minoribus prohibentur occupari, secundum leges humanas : nam militibus negotiatio interdicitur. Bellica autem exercitia, officiis atque operibus episcoporum ac clericorum maxime contrariantur. Primo, propter inquietudinem, quæ in eis potissima est, et a contemplatione et oratione laudeque Dei maxime impedit. Ideoque bellica negotia magis contrariantur statui clericorum, quam negotiationes, quæ tamen eis non licent, quia secundum Apostolum, Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus.3 Secundo, propter specialem rationem. Clerici namque deputantur ad altaris ministerium, in quo sub Sacramento repræsentatur passio Christi. Propterea non convenit clericis sanguinem fundere, sed potius ad proprii sanguinis effusionem paratos pro Christo consistere : quatenus opere impleant quod mysterio gerunt. Unde etiam institutum est ut effundentes sanguinem, quamvis sine peccato, tamen irregulares fiant. Quum ergo nemini id liceat per quod proprio officio ineptus efficitur, non licet clericis gerere bella; sed spiritualibus armis gregem suum defendere debent. Et propter hoc possunt prælati et clerici ex commissione superioris interesse bellis, quatenus populum hortentur, absolvant, et doceant. Quod autem propriis manibus pugnent, abusionis est. Possunt autem alios ad bellum justum inducere : sicut causa 23, quæstione 8, habetur de Adriano Papa, qui Carolum contra Longobardos ad bellandum vocavit.
Denique insidiæ ad hostes fallendos ordinantur. Dupliciter autem aliquis fallitur dicto vel facto : Primo, quum falsum aliquod dicitur, vel promissum non servatur. Et hoc illicitum est, quia secundum Ambrosium libro de Officiis, etiam inter hostes sunt fœdera et pacta servanda. Secundo, aliquis fallitur, quia propositum seu conceptum nostrum ei non pandimus. Et istud est licitum, quia et in doctrina fidei quædam secreta hostibus fidei occultantur, ne sanctum canibus detur.4 Sic quoque in documentis rei militaris præcipuum est, ne consilia hostibus revelentur, ut in libro Stratagematum Francorum habetur.
Insuper, observatio sabbati non repugnat defensioni salutis proprii corporis, aut rei publicæ, quia medici in festis licite medentur. Ideoque licet pro defensione communis boni in festis pugnare, si necessitas exigat : nam per hoc multa mala atque pericula, tam in spiritualibus, quam in temporalibus, evitantur; imo hoc esset Deum tentare, in tali necessitate a bello velle abstinere.
Footnotes
Chapter 374 of 761