Articulus 87
1. De culpa rixæ. 2. De origine rixæ.
SICUT autem discordia est segregatio voluntatum, et contentio contradictio sermonum;1 sic rixa est in factis, ut quum se aliqui ex ira percutiunt. Unde rixa est bellum inter privatas personas, non ex superioris auctoritate, sed inordinata earum voluntate. Et ergo est semper peccatum. In eo enim qui alium injuste invadit, est mortale peccatum; nam inferre proximo nocumentum opere manuali, non est sine peccato mortali. In eo autem qui se defendit, quandoque est sine peccato, interdum autem cum peccato veniali, et interdum cum peccato mortali. Si enim se defendit solo animo repellendi injuriam cum debito moderamine, non est peccatum, nec rixa proprie ex parte ipsius. Quando vero aliquis levis motus iræ aut odii se miscet, et rectum moderamen parum exceditur, est veniale peccatum. Si autem obfirmato animo insurgat in invadentem, ut eum graviter lædat, est peccatum mortale. Dicit autem Isidorus : Rixosus est, qui semper ad contradicendum est paratus, et jurgiis delectatur, aliosque ad contendendum provocat. Dictum est autem quod bellum justum non est, nisi auctoritate publicæ potestatis fiat : ideo rixæ bellum semper est malum, quoniam ex privato affectu iræ vel odii oritur.
Præterea, rixa proprie dicitur, quum quis alium ipso sciente lædere nititur. Et quia hoc iræ convenit (ira enim quum sit appetitus vindictæ, vult ut alius sciat id contra ipsum agi, quatenus magis torqueatur; nec sufficit irato latenter nocere, sed alio sciente et repugnante; sed invidus, quoniam quærit absolute malum alterius, non curat an palam, an secretius noceat), propterea rixa magis proprie est filia iræ, quamvis ex odio possit procedere. Dicit tamen apostolus Jacobus : Unde bella et lites in vobis? nonne ex concupiscentiis, etc.? quia videlicet passiones irascibilis, quarum ira una est, ex passionibus concupiscibilis oriuntur.2
Footnotes
Chapter 375 of 761